Hesiodus
poeta Graecus From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Hesiodus (floruit saeculo 8 vel 7 a.C.n.) fuit poeta epicus Graecus qui carmina didactica composuit.

Vita
Primus poeta fuit qui aliquid de se in carminibus tradiderit[1]ː nam Homerus omnino siluit. Eius parentes Cyma in Aeolide oriundi erant, sed pater Ascram Boeotiae, sub Helicone sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in Operibus (633—640) ait. Persae fratri, quem virum nequam esse iudicabat quocum lites plures habebat, eodem carmine praecepta dat. De poetica arte ita in Theogonia (22—34) tradebatː sibi in Helicone monte greges pascenti Musas sponte occurrisse et canere docuisse. Deinde Chalcidem in Euboeam, ut dicit in Operibus (654—655), ad certamen poeticum venit et vicit. An revera adversarius eius Homerus ipse tum fuerit, ut fabula de hoc certamine tempore seriore composita narrabat, dubitare licet.
Remove ads
De morte et sepulchro
Mortuus est Ascrae, vel in Naupacto. Ascra a Thespiensibus deleta incolae Orchomenum abierunt et ossa Hesiodi eodem auferunt, ut Aristoteles in tractatu de civitate Orchomenia aiebat. Pausanias sepulchrum illius cum inscriptione Orchomeni vidit[2] Orchomenii se ossa Hesiodi secundum oraculum in terra Naupactia inventa unde transtulisse affirmabant. Plutarchus[3] autem et Tzetzes[4] fabulam narrant de Hesiodo in Locride Ozolia occiso et in Naupacto sepulto. Locum Naupactios non aperire, ne Orchomenii ossa raperent, Tzetzes narrat. Memento tamen praeter quae ipse poeta in versibus suis cecinerit cetera omnia maxime dubia esse.
Remove ads
Opera
- Theogonia de generatione deorum Graecorum orbisque terrarum,
- Opera et dies de pietate et optimo modo agri colendi,
- Mulierum catalogus quinque libris de genealogia heroica loquitur, cuius permulta fragmenta servata sunt apud auctores et in papyris,
- Scutum Herculis, Mulierum catalogi pars integra, in quo pugna Herculis et Cycni narratur,
- multorumque aliorum carminum fragmenta.
Boeoti autem sub Helicone terram colentes Hesiodum nihil nisi Opera scripsisse nec initio Operum de Camenis decem primos versus Hesiodeos esse affirmabant et tabulam aeneam cum vero textu Operum monstrabant, ut Pausanias dicit[5].
Notae
Fontes antiqui
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads