Hugo Foscolo
poeta Italicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Nicolaus Hugo Foscolo, vel Fosculus[1] seu Fusculus[2] (natus Zacyntho in insula Graeca, quae tunc ad Rem Publicam Venetiae pertinebat, die 6 Februarii 1778; obiit Turnham Green in vico Anglico iuxta Londinium die 10 Septembris 1827), fuit poeta Italicus more neoclassicismus et romanticismo qui de morte cum cogitatione philosophica scripsit.
Alma mater sua fuit Universitas Patavina. Tieste (Thyestes) tragoediam anno 1797 Venetias praesentavit, quae Napoleonem laudabat; anno 1799 fabulam Romanicam Vera storia di due amanti infelici (Historia vera duorum amantium infelicium) edidit, quae in editione secunda Ultime lettere di Jacopo Ortis (Epistola Iacobi Ortis ultima) nomen accepit. Callimachi hymnos omnes edidit cum versione Italica et notis anno 1804. In Universitate Papiae docebat ab anno 1808. Ajace (Aiax) et Ricciardi sunt tragoediae Fosculi posteriores.
Iosephus Paschalius Marinellius De sepulcris (Dei sepolcri, 1807), carmen Fosculi notissimum, Latine vertit, et aliae versiones permultae extant.
Remove ads
Opera selecta
- Ultime lettere di Jacopo Ortis, una mythistoria epistularum (1802)
- A Zacinto (1803)
- Dei sepolcri (1807)
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


