Imbros
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Imbros (Neograece Ίμβρος, Turcice Gökçeada, usque ad diem 29 Iulii anno 1970 İmroz[1]) est insula Aegaei maris in provincia Turcica Çanakkale sita. Medius insulae locus est urbs Gökçeada, quae simul est medius homonymi circuli locus, qui insulam comprehendit.
Remove ads
Situs et numerus incolarum
Insula in Thracico mari in aditu Hellesponti sita est, a Paeninsula Callipolitana in occidentem versus 16 chiliometra distans, a Troia in boreo-occidentem 30 chiliometra versus. Maxima insulae latitudo 13 chiliometra, longituto maxima 30 est. Anno 2008, insulae erant 7475 incolae.[2]
Homines noti
- Bartholomaeus I (n. 2 Februarii 1940), Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus
- Nicolaus P. Andriotes (1906–1976), linguista Graecus linguae Neograecae peritus
- Critobulus Imbriota (circiter 1400/10–post 1468), rerum gestarum scriptor byzantinus
Historia et res politicae
Insula, ubi fuit antiquissimum Hermes dei sanctuarium, ab antiquitate habitata est. Quinto saeculo a.C.n. post bella Persica Atheniensium socii erant in Foedere Delio[3] atque etiam quarto saeculo coloni plerique ex Athenis venerant. Tempore Imperii Romani ad provinciam Thraciam pertinuit, Medio Aevo pars Imperii Romani Orientalis fuit, tum in dicionem Imperii Ottomanici venit. Inter annos 1919-1923 Imbros una cum Thracia orientali, cuius pars fuit, cum Graecia coniuncta erat, bello Graeco-Turcico confecto autem pacto Lausannensi anno 1923 a Graecia rursus separata Turciae addicta est. Insulae quidem illo pacto autonomia cum propriis magistratibus vigilibusque promissa est, quod autem numquam ad effectum adductum est. Cum anno 1964 status Cyprius inter Turciam et Graeciam in controversiam venit (vide etiam Controversia Cypria), Graeci in insula habitantes (non aliter ac Constantinopoli) variis modis ita vexati sunt (omnes insulae scholae Graecae clausae sunt), ut maxima pars eorum discederet. Mense Martio anno 2013 magistratus Turcici, ut schola Graeca in insula denuo aperiretur concesserunt.[4] Septembri anni 2014 schola clausa est.[5]
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads