Inundatio

From Wikipedia, the free encyclopedia

Inundatio
Remove ads

Inundatio est immoderatum corporis aquae flumen quod terram operit.[1] Edictum Unionis Europaeae inundationem definit "tegmen ad tempus per aquam terrae non plerumque per aquam tectae."[2]

−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Thumb
Homines Iavenses refugium ab inundatione circa 1865-1876 petunt.
Thumb
Darwin Territorii Septentrionalis Australiae.
Thumb
Inundatio prope Caio Hueso Floridae, per fluctum procellosum (Anglice: storm surge) typhoni Wilma mense Octobri 2005 effecta.
Thumb
Inundatio praesens (Anglice: flash flood).
Thumb
Bangladesia boreo-occidentalis.

Diluvium proprie est inundatio ob pluvias fortes vel longas, quae aquas super terras accumulare efficiunt, sicut in fabula de Noe, et in multis historiae verae exemplis, enarratur.

Adluvio proprie est terra deposita cum aquae ripas fluminis superfluunt. Adluviones nonnumquam competunt cum deluviis, sed in Aegypto prope Nilum, sicut in multis aliis locis, adluviones sine pluvia iterum iterumque in quibusdam anni temporibus accidunt.

Quamquam praecipue homines inundationes solent malas putare, et inter calamitates naturales humanasque numerare, adluviones partem necessariam in agricultura habent, quia terras circum rivos fluminaque renovant.

Ad inundationes vitandas, homines prope flumina aggeres et moles instruunt. Paene omnes inundationes prodigia naturalia sunt, sed cum moles quaedam succumbit, talis calamitas quae sequitur saepe dicitur actus humanus,[3] ob culpabilitatem aedificatorum.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads