Moles (agger)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Moles (agger)
Remove ads

Mōlēs (-is, f.) est saeptum quod aquam superficialem vel flumina subterranea conservat. Moles plerumque aquam retinent, sed alii aggeres, sicut portae inundationis et levees (etiam dikes Anglice appellati), ad fluxum aquae in certas regiones terrestres prohibendum adhibentur. Hydrovires et hydroelectricitas saepe cum mole ad electricitatem generandam adhibentur. Moles adhiberi potest ad conservandam aquam vel pro coacervatione aquae quae aequaliter inter locos distribui potest.

Thumb
Moles Hooverana. Lacus Mead in parte superiore a mole conservatur.
Thumb
Moles Nederlandensis Afsluitdijk (Moles Claustralis) appellata.
Vide etiam paginam discretivam: Moles.
Vide etiam paginam discretivam: Agger (discretiva).
Remove ads

Moles antiquae

Primae moles notae in Mesopotamia et Asia Occidentali aedificatae sunt. Moles ad gradus aquae temperandos adhibebantur, quia clima Mesopotamiense flumina Tigrim et Euphraten magnopere affecit.

Prima moles nota est Moles Iavensis in Iordania, 100 chiliometra a septentrionali orientalique urbis Philadelphiae regione. Quae structura, moles gravitatis, murum lapideum olim 9 metra altum et 1 metrum latum habuit, a vallo terreno 50 metra lato sustentum, et circa annum 3000 a.C.n. ducta est.[1][2]

Thumb
Despectus ex latere in molem in Lacu Vyrnwy, in Cambria, anno 1888 factam.

Tempore Romano moles aedificatae sunt, quae urbibus etiam anni torrido siccitate tempore usum aquae securum praestarent.[3] Romani antiqui rudus concretum invenerunt, tum opus caementicium appellatum, quocum moles prioribus grandiores fieri potuerunt, ut puta moles, quae tempore imperatoris Diocletiani in lacu prope Emesam facta adhuc in usu est. Altissima moles Romana fuit illa Sublaci prope Romam constituta altitudine 50 metrorum, ut traditum est, quae anno 1305 deleta est.[4]

Thumb
Moles Romana ad Cornalvum in Hispania paene duo millennia in usu est.
Remove ads

Varia consilia molis construendi

  • Cura hominibus aquam potabilem suppeditandi
  • Energiae procreatio
  • Cura industriae ac agriculturae aquam suppeditandi
  • Praesidium contra diluvia
  • Auctio aquae in alveis, ut naves vehi possint
Thumb
Moles Grand Anicut in flumine Kaveri in Tamil Nadu, Indiae Meridianae. Saeculo undevicensimo supra fundamenta saeculorum primi aut secundi exstructa est.

Praeterea multi lacus molibus creati hominibus spatium refectionis et artis athleticae exercendae praebent. Saepe etiam pisciculturae utilitatem afferunt.

Thumb
Moles Karapuzha in Kerala, civitate Indica.
Remove ads

Pericula oecologica

Moles, quae valles praecludunt, natura rerum plurimum mutata saepe maximos effectus oecologicos et circumiectorum naturalium detrimenta habet. Modus, quo aquae naturaliter profluunt, admodum mutari solet. Quo grandior moles est, eo maius periculum; eventus futuri prospici nequeunt. Cum flumen multam arenam, glareas, saxa secum fert, moles tali materia obduci potest.

Thumb
Lacus Arurae superior, Helvetia.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads