Karma

From Wikipedia, the free encyclopedia

Karma
Remove ads

Karma (-ae, m.) vel Cremen (-inis, n.)[2] , ‘actionem’, ‘opus’, vel ‘actum’ significans,[3] ad spirituale causae et effectus principium pertinet, ubi consilium et acta hominis (quod est causa) futurum illius hominis movent (quod est effectus).[4] Bonum consilium et bona acta karmam bonum et felicitatem futuram, sed mala consilia et mala acta karmam malum et dolorem futurum amplificant.[5][6] Karma in multis scholis religionum Asianarum arte cum notione reincarnationis conectitur.[7] In quibus scholis, praesens hominis karma futurum in vita praesenti afficit, una cum natura et qualitate futurarum hominis vitarum (saṃsāra).[8] Karma, in India antiqua ortus, est sententia maximi momenti in Hinduismo, Buddhismo, Iainismo, Sikhismo,[9] et Taoismo.[10]

Thumb
Nodus sine fine.
Thumb
Rota precum generis quod in templis Nepalianis adhiberi potest.
Symboli karmae, sicut nodus sine fine (supra), sunt quotidiana culturae signa in Asia. Nodi fine carentes causam et effectum coniunctum repraesentant, circulum karmicum qui in aeternum persistit. Hic nodus in media precum rota videri potest.
Thumb
Nymphaea karmam in multis traditionibus Asianis symbolice repraesentat. Flos florens est unus ex paucis floribus qui semel semina intra se cum floret fert. Semen causa, flos effectus symbolice videtur. Nymphaea etiam admonitio putatur hominem crescere, karmam bonum partire, etiam temporibus confusis purum manere posse.[1]
Thumb
Signa in templis Indicis nodos et alias formas coniunctas ad karmam et vincula inter omnes vitas repraesentandas adhibent. Supra videtur signum in se coniunctum in templo Iainistico.
Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads