Lacupolis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lacupolismap
Remove ads

Lacupolis[1][2] sive Lagos[3] est portus et frequentissima conurbatio in Nigeria. Urbs, numero civium 7937932 (anno 2006), est secunda in Africa, post Cairum, et celeritate auctus etiam aestimatur secunda in Africa, ac septima in orbe terrarum.[4] Ea ab Awori tribu, subgrege Yorubae populi, olim habitabatur; eorum autem olofin duce, ei ad insulam nunc Iddo appellatam migraverunt, et tum ad Lagos Insulam, maiorem locum. Saeculo quinto decimo, deductio Awori post altercationem ab Imperio Benino oppugnata est, et insula facta est castra militaria Beninensia, nomine Èkó appellata, in dicione Obae Orhogbae, Obae Benini illius temporis.[5] Usque ad annum 1991, Lacupolis fuit Nigeriae caput, quod nunc Abuja est.

Quick facts
Remove ads

Ecclesia Catholica Romana

Lacupolis est sedes archiepiscopalis Archidioecesis Lagosensis Ecclesiae Catholicae Romanae. Archiepiscopus est cardinalis Antonius Olubunmi Okogie.

Homines notabiles

Thumb
Via urbana Lacupolis.
  • Herbertus Macauley
  • Henricus Rawlingson Carr
  • Mobolaji Johnson
  • Bola Tinubu
  • Babatunde Fashola
  • Fela Kuti
  • David Davis Ordman

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads