Matthaeus Flecha
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Matthaeus Flecha[1] (Catalane: Mateu Fletxa el Vell; Hispanice: Mateo Flecha el Viejo; natus 1481 - mortuus in Monasterio Populeto anno 1553), Vetus dicitur, fuit compositor et poeta Catalanus. Multos annos erat cantor apud Cathedralem Ilerdensem. Cum esse musicae peritissimus, Caroli I fuit musicorum choragus sive capellae magister.
Musicam didicit in Barcinona. Scripsit opera in lingua Castellana prisca, Catalana et etiam Latina. Coluit polyphoniam in carminibus suis, sed quoque composuit carmina villanica et insalatas lauto et pandurio.
Remove ads
Opera
Fontes
Opera collecta sunt in libris variis:
- Manuscripta
- CMB - Barcino, Biblioteca de Catalunya, Ms 454 (Liber carminum Barchinonensis).
- CAI - Barcino, Biblioteca de Catalunya. Ms 588 I
- CII - Barcino, Biblioteca de Catalunya. Ms 588 II.
- CMM - Palma, Fundación Bartolomé March (olim Madrid, Biblioteca Privada de Bartolomé March Servera, R. 6829 (861); olim Biblioteca de la Casa del Duque de Medinaceli, MS 13230) (Liber carminum Medinacelinensis).
- Libri:
- UPP - Villancicos de diversos autores. Ieronimus Scotto. Venetiis. 1556 (Liber carminum Uppsalensis)
- ENS - Las ensaladas de Flecha. Matthaeus Fletxa Iuvenis. Edidit: Lorge Negrino. Praga. 1581. .
- DIF - Le difficile de Chansons. Second Livre'. Iacobus Moderne. Lugduno. Hic carmen La justa, vocatur La Bataille en Spagnol.
Remove ads
Nexus interni
Nexus externi
- Carmina apud vicifontes Hispanicas
- Carmen Matthaei Fletxa apud Youtube
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads