Maximinus Daia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Maximinus Daia
Remove ads

Gaius Galerius Maximinus Daia (natus in Dacia 20 Novembris circa annum 275, mortuus anno 313) imperator Romanus fuit.

Thumb
Follis Maximini Daiae
Vide etiam paginam discretivam: Maximinus (discretiva).

Iuventus

Maximinus miles erat et scutarius, protector atque tribunus militum militavit.

Familia

Filius sororis Galerii ignoti nominis erat. Uxorem duxit ignoti nominis, habuit ex ea filium Maximum (natum 305) et filiam (natam 306).

Caesar et Augustus

1 Maii 305, cum Diocletianus se imperio abdicavit, Maximinus Caesar Orientis factus est, dum eius patruus Galerius cum Constantio I Augustus erat. 1 Maii 310 ad honorem Augusti sublatus est. Anno 312 in Armenia contra Persas certavit atque Persicus appellatus est. 30 Aprilis 313 bello civili a Licinio apud Adrianopolin victus est, Tarsum fugit atque inter 23 Iulii et 13 Septembris mortem sibi dedit[1].

Persecutor Christianorum

Traditum est Maximinum Daiam tyrannum fuisse et multos Christianos necatos esse ab illo.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximinus Daia spectant.

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads