Constantius Chlorus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Constantius Chlorus
Remove ads

Flavius Valerius Constantius,[1] dictus Chlorus ab historicis Byzantiis[2] aut simpliciter Constantius I (natus circa annum 250 - obiit 25 Iulii 306 Eboraci), fuit imperator Romanus et cum filio Constantino I conditor domus regnatricis eiusdem nominis. Regnavit Imperium Occidentale ut Caesar sub Augusto Maximiano ab anno 293 usque ad 305, et ut Augustus ab anno 305 usque ad 306 Galerio regnante Imperium Orientem.

Thumb
Statua Constantii Chlori
Remove ads

Origo et Familia

Secundum dubiam Historiam Augustam, Constantius fuit filius Eutropii, nobilis a septentrionali Dardania, et Claudiae, filiae sororis Imperatorum Claudii Gothici et Quintilli.[3] Historici autem putant has maternas conexiones fictas esse a suo nepote Constantino II ut ipse cognatus esse duobus prosperis praedecessoribus crederetur. Pater suus, atqui, frater Eutropiae, uxor Maximiani, esset.

Thumb
Argenteus Antiochiae signatus nomine Constantii Chlori. Retro victoria Tetrarcharum contra Sarmatos celebrata est: post victoriam Tetrachae victimam immolunt

Uxores duas duxit, e prima Helena, quacum ab anno 270 vixit, filium Constantinum habuit, qui postea imperavit. Anno 289 Flaviam Maximianam Theodoram privignam Maximiani imperatoris in matrimonium duxit. Cum ea filios Flavium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium, Flavium Hannibalianum et filias Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam habuit.

Remove ads

Cursus honorum

Constantius Aureliano imperatore protector in Syria deinde Probo imperatore tribunus militum erat et Caro Imperatore anno 284/285 gubernator Dalmatiae erat, et Carus dicitur meditatus esse asciscendum Constantinum in loco dissoluti filii, Carini.[4] Annis 288 - 293 praefectus praetorio imperatoris Maximiani erat.

Tetrarchia

Anno 293, Imperator Diocletianus Tetrarchiam creavit, quae Imperium in partes Occidentalem et Orientalem dividit. Utraque pars regnanda erat ab Augusto, iuto a Caesare. Diocletianus ipse Augustus Imperii Occidentalis factus est, et Galerius Caesar. Constantius delegatus est Caesar in Imperio Orientale ab Augusto Maximiano. Ob hanc rem, Constantius duxit in matrimonium Theodoram, privignam Maximiani. Dum nupti, sex liberos genuerunt. Ut Theodoram nuberet, Constantius primam uxorem, Helenam, a qua iam filium, Constantinum, generaverat, dimisit. Helena videtur indigena Nicomediae fuit.[5] Secundum Maximianum, Gallia, Britannia, et forsan Hispania praesidendae essent ab Constantio.

Britannia recuperata

Constantius Caesar factus erat, ut Carausium usurpatorem vinceret, qui ab anno 286 in Britannia et Gallia Septentrionali rexit. Anno 296 vel 297 Constantius una cum Iulio Asclepiodoto praefecto praetorio Britanniam invasit, Allectum successorem Carausii vicit et necavit atque Britanniam iterum cum imperio Romano coniunxit.

Expeditio Germanica

Annis 300 - 304 Constantius ad Rhenum fluvium contra Germanos pugnabat.

Augustus

Constantius 1 Maii 305 una cum Galerio Augustus factus est, cum Diocletianus et Maximianus Augusti se ab imperio recesserunt. Maximinus Daia in oriente atque Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Anno 306 Picti e Scotia Britanniam invaserunt. Constantius expeditionem contra Pictos praeparabat et filium Constantinum, qui quasi obses apud Galerium in oriente vivebat, reposcit. Cum filio liberato in Britanniam transiit, sed 25 Iulii 306 Eboraci mortuus est.

Remove ads

Fontes de vita et imperio Constantii Chlori

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads