Mecon
flumen From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Mecon,[1] vel Mecongum (Laotice ແມ່ນ້ຳຂອງ, [mɛ̄ː nâːm kʰɔ̌ːŋ], 'mater aquarum Khong'; Thai แม่น้ำโขง, [mɛ̂ː náːm kʰǒːŋ], Chmerice មេគង្គ Mékôngk, Vietnamice Sông Cửu Long, 'flumen novem draconum') est flumen paeninsulae Indosinensis maximum, plus quam 4500 chm longitudinis.

Remove ads
Cursus Meconis
Inter montes altissimae planitiei Tibetanae iisdem locis, quibus Flumen Flavum et Flumen Caeruleum, oritur et per Thibetum et Iunnaniam ad austrorientem fluit. Thibeti in cursu superiore རྫ་ཆུ་, rDza chu nominatur, Iunnaniae in cursu medio 瀾滄江 'Láncāng' (i.e. "flumen Laotianum").

E Sinis exiens non diu per confinium Laotiae et Birmaniae fluit et diu per confinium Laotiae et Thailandiae, ubi et Vientiana Laotiae caput ad ripam eius laevam situm est. Postea Cambodiam transit, cuius caput Phnom Penh etiam ad Meconem aedificatum est. In Cambodia cum lacu Tonlesapensi bracchio coniungitur, per quod tempore anni diverso aqua e Mecone vel in Meconem fluit. Post Phnom Penh delta Meconis maximum incipit, quod Vietnamiae regionem magnam operit; Canthoum est urbs Vietnamica in delta Meconis maxima et Vinh Long altera. In mare Sinense Australe Mecon defluit.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

