Metaphora

From Wikipedia, the free encyclopedia

Metaphora
Remove ads

Metaphora[1] (a Graeco μεταφορά 'translatio',[2] < μεταφέρω 'transferre'[3] < μετά 'inter'[4] + φέρω 'ferre'[5]), sive Latine classica translatio,[6][7][8] verba translata,[9] figura,[10] vel traductio,[11] est figura loquendi quae rem describit dicens eam, quae ad certam causam comparationis spectat, esse eandem rem cum alia re aliter non cognata, vel usus vocabuli cuiusdam significationis similis in loco alterius vocabuli. Metaphora ergo est genus analogiae, aliisque figuris loquendi arte conectitur quae effectus rhetoricos per societatem vel comparationem habent, inter quos allegoria, hyperbole, et similitudo. Verbis simplicioribus, binas comparat res sine vocabulis ut vel sicut.

Thumb
Adumbratio politica in Puck magazina a S. D. Ehrhart facta (1894) mulierem agricolam Democratic Party (Ieffersoniana) monstrat nominatam quae se turbine commutationis politicae defendit.
Thumb
Vocabulum ira arte oculorum redditum.
Thumb
Candelae fractae in sepulcrali mulieris Iudaicae lapide sunt metaphora vitae finitae.
Remove ads

Structura

I. A. Richards, rhetor Anglicus, in libro The Philosophy of Rhetoric anno 1936 divulgato, metaphorae tribuit duas partes: tenorem et vehiculum. Tenor est res cui certa attributa ascribuntur; vehiculum est res cuius attributa mutuum sumunt. Alii scriptores vocabulis causa vel ratio (Anglice ground) et figura ad designandos tenorem et vehiculum utuntur. Linguistae cognitivae vocabulis scopos et fons similiter utuntur.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads