Minerva

dea Romana From Wikipedia, the free encyclopedia

Minerva
Remove ads

Minerva (-ae, f.), apud Etruscos Menrva appellata, in mythologia Romana est dea quae imprimis a Sabinis, Etruscis, et Latinis colebatur. Romae antiquitus ad Triadem Capitolinam pertinebat, cum patrona artium haberetur. Quae autem prima deae proprietas fuisset, non cognosci potest, quod iam tempore vetustissimo cum Athena, dea Graeca, in parem posita est, quae etiam Pallas appellabatur. Inde et dea sapientiae, belli, pacis colebatur.

Vide etiam paginam discretivam: Minerva (discretiva).
Thumb
Imago Minervae Herculanei reperta
Remove ads

Mythologia Graeca

  • In mythologia Graeca Minerva, dea sapientiae, medicinae, artiumque bellicarum, est Iovis filia, postquam is deam Metem sorbuit. Cum caput magnopere sibi doleret, Iuppiter Vulcanum poposcit secure id aperire. Postea Minerva exiit, iam adulta, cum scuto, lancea, armis. Probatur alterutram virginum dearum esse, altera est Diana.
  • Una dearum est, quae pomum aureum Paridis concupiverunt, sed ab eo non accepit.
  • Athena et Neptunus contenderunt, cuius nomen novae civitati daretur, quam rex Cecrops in Attica condi iusserat. Qui rem maioris momenti fecisset, illius nomen civitati daretur. Ille flumen vel secundum alios equum, illa autem olivam donavit: Athenae donum maioris momenti putatum est, et eius nomen civitati impositum. Quocirca dea polias Atheniensium fuit.
Remove ads

Festa Romana

Quinquatria sive Quinquatrus erant duo festa Romae in honorem deae Minervae celebratae.

Quinquatrus maiores ante diem quintum Idus Martias (i.e. die 19 Martii) celebrabantur ; inde et nomen.[1] Festum usque ad diem 23 Martii extensum est.[2] Initio festum in honorem Martis fuisse videtur, quod praeter Salios etiam tribuni militum ritibus interfuerunt et ancilia purificata sunt. Postea Quinquatrus praecipue in honorem Minervae deae celebratae sunt, fortasse ad diem natalem celebrandum, quo templum ei in Aventino conditum.

Quinquatrus Minores diebus 13-15 Iunii celebrabantur. Tibicines per urbem ad templum Minervae iter faciebant. Tempore imperii imprimis magistri, quorum patrona erat, hoc Minervae festum celebrabant.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads