Musica electronica

From Wikipedia, the free encyclopedia

Musica electronica
Remove ads

Musica electronica est musica quae instrumenta musica electronica et technologiam musicam electronicam in eius productione adhibet. Distinctio inter sonum ratione electromechanica effecta et sonum technologia electronica effecta ad summam fieri potest.[1] Inter exempla machinarum quae sonum electromechanicum generant sunt telharmonium, organum Hammond, et cithara electrica. Generatio sonorum prorsus electronicorum ex machinis sicut theremin, synthesizator sonorum, et computatrum obtineri potest.[2]

Thumb
Telharmonium, a Thaddeo Cahill anno 1897 excogitatum.
Thumb
Halim El-Dabh, primus musicae taeniarum electroacusticae compositor, in pompa Cleveland in urbe anno 2009 ambulat.

Musica electronica olim cum musica artificiosa Occidentali paene omnino propria consociata est, sed a decennio 197 exeunte, technologiam musicam bene emere significavit musicam ratione electronica generatam magis et magis usitatam in dominio musicae popularis factam esse.[3] Hodie, musica electronica multas comprehendit varietates et genera, a musica artificiosa experimentorum ad genera popularia sicut musica saltationis electronica.

Remove ads

Origines: saeculo 19 exeunte ad saeculum 20 iniens

Facultas sonorum perscribendorum cum productione musicae electronicae saepe sed non necessarie conectitur. Prima machina sonorum perscribendorum nota fuit phonautographum, anno 1857 ab Eduardo Leone Scott de Martinville in tabulas diplomatum relatum. Sonos oculis capere, sed canere non poterat.[4]

Thomas Edison phonographum anno 1878 in tabulas diplomatum rettulit, quod cylindris machinae Raymundi Scott similes usum est. Quamquam cylindri diu in usu erant, Aemilius Berliner discophonum anno 1887 evolvit.[5] Inventum grave, quod deinde musicam electronicam penitus adfecit, fuit tubus audion, a Lee DeForest excogitatus. Hic fuit primus tubus vacuus (accuratius, epistomium thermionicum), anno 1906 effectus, qui ad generationen et amplificationem signorum electricorum, emissionum radiophonicarum, computationis electronicae, et aliarum rerum conduxit. Ante musicam electronicam inventam, compositores magis et magis desiderabant technologiis emergentibus in musica uti. Nonnulla instrumenta facta sunt quae designationes electromechanicas adhibebant atque vicissim facultatem aliorum instrumentorum electronicorum fecit.

Thumb
Karlheinz Stockhausen in Electronic Music Studio stationis WDR, Coloniae Agrippinae, anno 1991.
Thumb
Iosephus Tal, compositor Israeliticus, in Electronic Music Studio Hierosolymate (circa 1965). Dextra, synthesizator sonorum Special Purpose Tape Recorder, a Hugh Le Caine excogitatus.
Thumb
Keith Emerson Petropole anno 2008 perfungitur.
Thumb
Qlimax, magna musicae electroniae res quae in Nederlandia quotannis fit, hardstyle musicae electronicae subgenus celebrans.
Thumb
Musicus adligatoribus comprimentibus "flexus" scrutatur.

Telharmonium, fortasse primum instrumentum electromechanicum (aliquando teleharmonium et dynamophone etiam dictum) a Thaddeo Cahill annos 18981912 evolutum est; simplex autem incommodum prosperitatem telharmonii impediebat, ob eius magnitudinem immensam. Primum instrumentum electronicum saepe putatur theremin, a Professore Leone Theremin circa 19191920 excogitatum.[6] Inter alia instrumenta electronica temporum primorum sunt crux canorus (Francice croix sonore), a Nicolao Obukhov anno 1926 excogitatus, et undae musicae (Francice ondes musicales, ondes Martenot), in Symphonia Turangalîla aliisque Olivarii Messiaen operibus insignissime adhibitus. Alii compositores, plerumque Francici, inter quos Andreas Jolivet, undis musicis etiam usi sunt.[7]

Remove ads

Genera

Saepe musica electronica et musica technica exaequantur, sed haec solum partem musicae electronicae. Interea species plurimae sunt; hae sunt maximae et vulgatissimae:

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads