Nucleus accessorius nervi oculomotorii
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Nucleus accessorius nervi oculomotorii sive Nucleus Edinger et Westphal est nucleus nervi oculomotorius fibrarum nervalium efferentium, in mesencephalo situs, musculos oculi internos gubernandi. Conexiones sunt pars parasympathica systematis nervosi autonomici, cuius fibrae praeganglionares musculos et sphincterem pupillae et ciliarem innverant.
Refertur non raro nucleus Edinger et Westphal ad nucleo accessorio neurona proxima non praeganglionaria non ganglion ciliare sed medullam spinalem, nucleum raphes dorsalem, nucleos septales, aream hypothalamicam lateralem, corporis amygdaloidei nucleum centralem, et alia adeuntes[1][2].
Contra neurona praeganglionaria classica, quibus enzymum cholini acetyltransferasis inest, neurona non praeganglionaria nuclei Edinger et Westphal varia neuropeptida, ut urocortinum et transcriptum cocaino amphetaminoque gubernatum (Anglice: CART) continent[3].
Anno 2008 gregem non praeganglionarium et neuropeptida continentium neuronorum in fluvium neuronalem subgrisei perioculomotorium, abbreviatum pIIISG, renominari propositum est[4].
Postea tamen nomenclaturam definitivam determinatur: Neurona praeganglionaria oculomotoria intra nucleo Edinger-Westphal EWpg referenda, at neurona neuropeptida continentia (non praeganglionaria) nucleus Edinger et Westphal centro proiciens EWcp nominanda sunt[1].
Remove ads
Anatomia
Situs
Nucleorum par in mesencephalo rostrali, colliculi superioris planitie, nucleis oculomotoriis principalibus posterius, aquaeductui mesencephali anterius locatum. Intra truncum encephali est nucleorum parasympathicorum nucleus maxime rostralis.
Conexiones neuronales
Nucleus accessorius a retina et dein a nucleo olivario praetectali fibras afferentes recipit. Emittit nucleus axona sua praeganglionaria in ganglion ciliare, quo translatio in neurona postganglionaria fit, et illae una cum afferentibus hic non translatis ex ganglioni cervicali superiori ascendentibus in oculos currunt, quo eae ad musculos oculi internos accedunt.
Remove ads
Physiologia
Nucleus Edinger et Westphal fibras parasympathicas praeganglionares in oculum mittit[5], pupillam constringens, lentem accomodans, oculos ambos convergens.
Praeterea nucleum munera neurona et specula magnitudinis pupillae vultu tristi viso habere suspicatum est: Viso vultu tristi enim, hominum investigatorum pupillae vel dilatationem vel constrictionem ostendunt, vero cognitivam tristis interpretationem vultus "praevidens"[6], ac interpretationem facultatis empathiae permittens[7].
Remove ads
Eponymus
Emanavit nuclei Edinger et Westphal nomen de Ludovico Edinger Francofurti ad Moenum, qui anno 1885 nucleum in foetu primus demonstravit, et de Carolo Friderico Otho Westphal Berolini, qui anno 1887 nucleum in adulto quoque demonstravit.
Pinacotheca
- Conspectus nucleorum nervorum cranialium, a dorsali visi. Nuclei motorii rubre; sensorii caerulee.
- Conspectus nucleorum nervorum cranialium motoriorum; a latere visum
- Conspectus nucleorum nervorum cranialium sensoriorum; a latere visum
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads