Oeconomia administrativa
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Oeconomia administrativa[1] (Anglice business administration), velut finitima macrooeconomiae disciplina,[2] fundatur in quaestione de mercimoniis generatim artis brevibusque quorum moderatio quam sapientissime et diligentissime dirigatur. Cum prima disciplina theoriam describat, altera praxim uniuscuiusque officinae perscrutatur.

Finis historiaque
Finis est ut homines singuli actiones quam optime ponant instruanturque de processibus emendandis. Tam cum hominibus quam cum bonis omnibus et circumiectis oeconomicis officinae fabricaeque unitatem quaestuariam forment atque sollerter patefaciant.
Notio scientiarum commercii, quae oeconomiae administrativae recentiori antecesserant, iam saeculo septimo decimo cernitur. In terris linguae Theodiscae ex anno 1898, scholae oeonomicae maximi momenti Lipsiae, Aquisgrani, Coloniae Agrippinae, et Vindobonae erant. Sunt libri in quibus legatur scientiam hanc saeculo vicensimo exeunte ortam esse. Id autem falsum esse videtur, cum iam in Aegypto vetere scriptura praecipua, computatio, pecuniae solutio, rationum apologistica, necnon perfectio itinerum commercialium optima accurate docebantur.
Remove ads
Partes
Oeconomia administrativa divisa est in partes duas, quarum unam generalem, alteram autem praecipuam nominemus. Haec autem pars adhuc separanda in functionalem et in institutionalem partem.
Oeconomia administrativa generalis
Ramus generalis homines instituit, qui incepta, moderationes, computationes officinis aptent. Eius disciplinae est ut genera officinarum omnia observentur et vicissim bene moveantur. Itaque decisiones et cogitationes communes feliciter promoveantur.
Oeconomia administrativa specialis
Ramus hic in quaestiones pusilliores nititur quarum momentum in minoribus minimisve solummodo iacet:
- Disciplinis functionalibus: indagationes, emomulumenta, provisio, productio, depositio, transportatio, venditio, recyclatio/abiectio;
- disciplinis gestionis: informationes, praedispositio, inspectio, moderatio, mercennariorum ductio, motionum coordinatio;
- disciplinis in sectione transversali: strategia venditoria, calculationum revisio, logistica, commeatus, naturae ambientis protectio, dispositiones internationales;
- disciplinis rerum disponibilium: materiae, fabricae, homines institutendi, aes privatum;
- disciplinis oeconomicis: industriae fabriles, mercatura, mensae argentariae.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads