Ora longa

urbs Californiae From Wikipedia, the free encyclopedia

Ora longa
Remove ads

Ora longa[1] (Anglice Long Beach) est urbs in area metropolitana Angelopolitana 25 milia passuum meridies mediae urbis. Quae urbs, si cum urbibus Californiensibus comparatur, numero civium quintum locum obtinet. Condita anno 1880 sub nomine Wilmore City. Nomen mutatum est paucis annis post, ut suum situm litoralem referret. Petroleum anno 1921 repertum incrementum oeconomicum maiorem fecit. Erat prope epicentrum terraemotus anno 1933. Annis 1960, linea orae in medio litore expansa est, et harena in media urbe amissa. In hac macula, sedes conventionum, deversoria, autocinetorum stationes, horti publici, et multae tabernae quadraginta annis aedificata sunt. Oblectamentum principale urbis est Regina Maria, navis oceana luxuriosa, in Anglia anno 1936 aedificata, quae multas fecit navigationes de Anglia ad Novum Eboracum, antequam anno 1967 fine navigandi facto oblectamentum viatorium factum etiam sedem conventionibus praebet. Aliud oblectamentum est Aquarium Pacifici, quod varia Oceani Pacifici animalia monstrat. Urbs etiam portum habet, qui, si cum portibus maritimis mundi comparatur, cum adiacenti portu Angelopolitano tertium locum magnitudinis possidet.

−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Quick facts
Thumb
Long Beach noctu
Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads