Orestes
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Orestes[1] (Graece Ὀρέστης) fuit filius Agamemnonis et Clytaemnestrae, frater Iphigeniae Electraeque. Cum Clytemestra coniugem e bello Troiano reversum interfecisset, Orestes ex Mycenis in Phocidem apud paternum hospitem Strophium fugit[2]. cuius cum filio Pylade educatus est. Sed postea, ut mortem patris ulcisceretur, Mycaenas revertit, ubi Clytaemnestra et eius amasius Aegisthus regnabant. Dum regina hospitem eum salutat (quod nesciebat suum se filium salutare), Orestes ob necem Agamemnonis matrem necavit et deinde Aegisthum. Propterea Erinyes matricidam sequebantur, sed populus Athenarum eum a poena solvit.
Vide etiam paginam discretivam: Orestes (discretiva).

Aeschylus trilogiam Oresteam de Oreste scripsit, in qua sunt tragoediae Agamemnon, Choephorpe, Eumenides.
Etiam Euripides tragoediam Orestes scripsit. Quin etiam eum in duas alias fabulas Electram et Iphigeniam in Tauris induxit.
Remove ads
Notae
Plura legere si cupis
Nexus externi
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads