Pakistania
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Pakistania[1][2] (Urduice پاکستان Pākistān), rite Respublica Islamica Pakistaniae (اِسلامی جمہوریہ پاکِستان), est res publica in Asia Meridiana sita, prope terram antiquam cui nomen Graece Sindhos et nostra lingua Sindus est. Quae civitas est quinta a maxima inter orbem terrarum, paene 242 milliones civium habens, et secunda a maxima quae ad numeros Musulmanorum spectat.[3]
Remove ads
Historia

Millennio tertio a.C.n. floruit civilizatio Vallis Indi ubi Pakistania nunc stat. Usque ad saeculum vigesimum, nulla distinctio inter Pakistaniam, Indiam, aliasque civitates Asiae Meridianae obtinebat.
Pakistania est creata ex parte Indiae post 'pugnam pacalem' (ut dicitur) Mohandai Gandhi contra Britannos qui tunc Indiam regebant. Muhammad Ali Jinnah, dux Musulmanorum Indianorum (amicusque Mohandai Gandhi), aliique Musulmani putabant Musulmanos Indianos non satis securos futuros esse, ergo res publica propria, Pakistania, creata est quando Britanni regere cesserunt anno 1947. Jinnah ipsi, quia certamen civitatis pro libertate duxerat, agnomina 'Quaid-e-Azam' ('dux magnus') et 'Baba-e-Qaum' ('pater patriae') data sunt, cuius dies natails, 25 Decembris, in Pakistania colebatur.
Pakistania Indiaque quater inter se pugnaverunt: ter (annis 1947, 1965, 1999) quia ambae res publicae regionem Casmiriae regere volunt, et semel (anno 1971) quando Pakistania Orientalis (nunc Bangladesha) libera esse volebat. Et Pakistania et India arma atomica habent.
Remove ads
Geographia
Alexandri Magni post occupationem, Sindus de Indiam separatum erat, in culturam Hellenicam classicam inclusum. Deinde geographia et toponymia classica Graeco-Latina plerumque cognitae sunt.
Finitimi Pakistaniae sunt Irania, in parte inter australem et occidentem; Afghania, in parte australe et in parte septentrionale; Res Publica Popularis Sinarum, in parte inter occidentem et septentrionalem; et India, in parte orientale. Pars australis Pakistaniae ad Oceanum Indicum spectat.
In parte septentrionali sunt montes alti; unus, K2 nomine, est altissimum telluris cacumen praeter Montem Everestem. Montes per partem occidentalem patent. Prope australem et orientalem partem est Cholistan, regio deserta; planities in parte australi et occidentali quoque paene deserta est. Reliqua pars superficiei terram ad agriculturam aptam continet.
Clima maioris partis Pakistaniae est tropicale, cum pluviis monsoniis dictis aestate usque ad mensem Septembrem. Plures species animalium et plantarum Pakistaniam habitant.
Montes maiores
- M. Emaus (hodie Karakoram, 8611 m)
- M. Emodus (hodie Himalayas, Indice antiquo Himavat)
- M. Paropanisus (hodie Hindukush, 7890 m)
- M. Parustus (hodie Sulayman, 4761 m)
- M. Sindhus (hodie Kirthar, 3451 m)
Cacumina altissima

Flumina maiora
Urbes antiquae

Urbes maximae

Provinciae
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- Benazir Bhutto
- Pervez Musharraf
- Subcontinens Indica
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads