Particula elementaris
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Particula elementaris,[1] vel puriore Latinitate particula elementaria,[2] vel particula fundamentalis, in physicā particularum est particula subatomica substructurā carens, scilicet, ex aliis particulis non constans.[3] Particulae quae in praesenti esse habentur elementares sunt fermiones fundamentales (quarca, leptones, antiquarca(it) et antileptones(pt)), qui plerumque sunt “particulae materiae ac antimateriae”, necnon bosones fundamentales (bosones vires adferentes(en)—Anglice gauge bosons[4][5]—et boson Higgsianus[6]), qui plerumque sunt “particulae vis”, interactiones(en) inter fermiones mediantes.[3] Particulae quae duas vel plures particulas elementares continent nuncupatur compositae(fr).

Materia ordinaria ex atomis constat, quondam coniectis particulis elementaribus (revera vocabulum ἄτομος “individuus” Graece significat), quamquam atomi exsistentia controversa usque ad annum 1905 manebatur, quoniam aliqui praecipui physici moleculas mathematicas simulationes et materiam ultimatim ex energiā constantem habebant.[3][7] Subatomicae atomi partes primitus ineuntibus annis 1930 (electron et proton iuxta cum photone, radiationis electromagneticae particulā) identificae sunt.[3] Illo tempore, recens mechanicae quanticae adventus particularum conceptionem radicitus mutabat, cum unica particula ficte modo undae campum transire posset, paradoxum idoneam explanationem adhuc eludens.[8][9]
Viā theoriae quanticae, protones et neutronnes quarca (quarca sursum et quarca), nunc particulas elementares putata, continere inventi sunt.[3] Et intra moleculam, electronis gradūs libertatis(en) tres (onus, vertigo, orbitale) viā functionis undae(en) in quasiparticulas(en) tres (holones(en), spinones(en), orbitones(en)) separari potest.[10] Nihilominus, electron liber (scilicet, nullum nucleum atomicum circumvolitans et ergo orbitali motū carens) indivisibilis apparet et particula elementaris putatus manet.[10]
Circa anno 1980, particulae elementaris status sicuti elementaris quidem (scilicet, sicuti “ultima substantiae pars”) plerumque abiectus est practiciori prospectui[3], qui incorporatur in physicae particularum Theoriā Canonicā, quae est theoria scientifica maximo cum experimentali successū.[9][11] Multae ulteriores elaborationes et theoria ultra Theoriam Canonicam(en), inclusā populari supersymmetriā, numerum particularum elementarium duplicaverunt cum hypothesi ut singulae notae particulae cum singulis umbraticis sodalibus(en) multo massiviore consocientur,[12][13] quamquam tales supersodales omnes irreperti manent.[11][14] Interea, boson elementaris gravitatem medians, graviton, hypotheticus manet.[3] Etiam, ut hypotheses indicant, continuum spatio-temporale probabiliter quantificatur, ergo credibilissime sunt “atomi” spatio-temporales ipsi.[15]
Olim physici habebant particulas elementares esse omnes istas particulas subatomicas:
- Proton (positivus, in nucleo)
- Neutron (neutralis, in nucleo), et
- Electron (negativus, circum nucleum movens)
In hodiernā Theoriā Canonicā autem physici credunt protones et neutrones ex quarcis componi et ad minimum sedecim (vel duodeviginti) particulas elementares fieri:
- Sex leptones
- Sex quarca
- Quattuor bosones adferentes vires fortes, debiles, et electricas;
et fortasse etiam
Remove ads
Adumbratio
Omnes particulae elementares aut bosones aut fermiones sunt. Haec genera suā statisticā quanticā(en) distinguuntur: fermiones statisticae Fermianae-Diracianae(en) et bosones statisticae Bosianae-Einsteinianae(en) oboediunt.[3] Quorum vertigo viā theorematis conexionis inter vertiginem(en) discriminatur: cum numero semiintegro(en) fermionibus et numero integro bosonibus.
In Theoriā Canonicā, particulae elementares praedictivae utilitati particulae punctiformes(en) repraesentantur. Quamquam Theoria Canonica optime successit, haec microcosmo circumscribitur omissam propter gravitatem et aliquae parametra ad arbitrium addita, sed non explicata sunt.[3]
Remove ads
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
