Electron
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Electron (-onis, m.)[1] vel electro (-onis, m.)[2] vel electronium[3] in physica particularum elementariarum est particula subatomica signi e− sive β−, cuius onus electricum est onus unius negativi.[4] Electrones ad primam generationem familiae leptonis pertinent,[5] et plerumque habentur particulae elementariae quia eis non sunt elementa aut substructura nota.[6]

Haec commentatio de particulis elementariis narrat. De aliis significationibus videatur Electron (discretiva).
Electroni est massa constans quae 1/1836 fere protonis est.[8] Quanticae electronis proprietates intrinsecum momentum angulare (vertiginem) valoris dimidii numeri integri comprehendunt, unitatibus constantis Planckiani imminuti (ħ) expressas.
Electron est fermion ab aequatione Diraciana(en) sive mare Diraciano descripta.
Electron est minimae massae particula quae onus electricum habere potest. Ei onus electricum est –e. Massa electronis est massa protonis divisa in partes circiter 1852.
Plurimi electrones in spatio circum nucleum atomi inveniuntur. Electronum fluxus inter atomos in filis conductoribus est quod fluxum electricum efficit.
Sicut cum aliis particulis elementariis accidit, electronis massa quam minima est, ita ut electrones simul coniuncti particularum et undarum compartiantur. Quemadmodum mechanica quantica docet.
Remove ads
Nexus interni


- Anodum(en)?
- Anyon
- Cathodum(en)?
- Celeritas lucis
- Paulus Dirac
- Effectus Zeemanianus
- Electrum
- Exemplar Normativa(en)
- Factor g
- Fermion
- Beniaminus Franklinius
- Lepton
- Magnetismus
- Mechanica quantica
- Microscopium electronicum
- Neutron
- Volfgangus Pauli
- Physica particularum minimarum
- Positron
- Radiatio beta
- Relativitas specialis
- Spintronica
- Tubus undarum progredientium
- Vinculum chemicum
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
