Proton
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Proton (-onis, m.)[1] (littera minore p sive p+ indicata) est particula subatomica ex tribus quarcis facta, scilicet e duobus quarcis u unoque quarco d. Ergo habet onus electricum +1 (onus elementarium). Massa singularis protonis est 1.672 622 x 10-27kg.
Cuique atomo unus vel plus protonum sunt, pernecesse sunt integritatis nuclei. Numerus atomicus est protonum numerus in atomi nucleo, quodque elementum destinans. De consuetudine, numerus atomicus latere sinistro et infero symboli elementi scribitur, ut:
Si electron ex hydrogenio evadit, nucleus nudus est et solum ex protone consistit. Ergo cationum hydrogenii (H+) etiam proton nominatur.
Inveniuntur protones in vento solari, radiatione cosmica (extrasolari et solari).
Praeterea exstat antiproton onere electrico negativo -1.
Remove ads
Natura protonis
Proton est fermion particula elementaris, ex quarcis tribus compositum. Numeri obliqui (≥3) causa proton obiter etiam est baryon.
Historia
Anno 1815 Anglicus chemicus Gulielmus Prout atomum hydrogenii unicam particulam fundamentalem esse postulabat. Anno 1886 physicus Eugenius Goldstein de radiatione forma nondum investigata scripsit[2]. Denique anno 1919 Ernestus Rutherford (pater physicae nuclearis, Praemium Nobelianum chemiae 1908) protonem ex atomo nitrogenii eiectum observavit et notionem protonis usus est[3].
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads