Pasta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Pasta[1][2][3][4] est alimentum ex massa facta, cuius elementum principale est farina cum aqua mixta, ad quam sal, ova et alia addi possunt, quaeque in aqua coqui solet. Etsi quaevis farina adhiberi potest, maxima praeceptorum occidentalium pars traditionem Italianam sequentes tritico duro utuntur. In Asia alia farinae genera in usu sunt, sicut oryza aut fagopyrum, e quibus collyra simili modo fiunt.
Remove ads
Nomen
Verbum pasta ex Graeco πάστα deductum est: farina depsta sive farina ex aqua subacta). Lingua Italiana verbum ab anno 1310 attestatum est[5].
De nominibus pastarum
- Miraculum de pastillis in domo Guiccionii ... Testis I hoc modo rem narrat publice suditam: Invitaverat Guillelmum aliquando compater suus Guiccionius ad prandium, eique apposuerat maccarones seu lagana cum pastillis: quorum aliqui de industria impleti furfure positi fuerunt ante d. Guillelmum. Hos cum ei praescindere vellet, quae eosdem paraverat Guiccionii uxor, coepit ille dicere commatri suae, Quare hos ipsi praescinderet; et formans super lancem signum crucis, accepit aliquos ex dictis pastillis plenis furfure, eosque aperiens reperit plenos recocto lacte, ac mox mulieri monstravit, dicens, Huc aspice, commater, numquid delicati sunt? ... Testis III notat dolum in pastillis fecere mulierem, quod taederet ipsam toties convivam habere Guillielmum.[6]
Remove ads
Varietates pastarum Italicarum
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads