Sal
condimentum From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sal est minerale quod plerumque in natrii chlorido (NaCl) consistit, composito chemico quod ad magnam salium classem pertinent; sal ut minerale naturaliter crystallinum halites vel vulgo sal saxosus appellatur. Magna salis summa in aqua marina adest, atque in oceano aperto sunt 35 grammata solidorum per litrum aquae, salinitas 3.5 fere centesimarum.

Vide etiam paginam fere homonymam: Sal (chemia).
Sal vitae necessarius paene universae est, et salsitudo est unus e fundamentalibus gustatibus humanis. Sal est unus ex veterrimis et latissime notis cibi condimentis, et salsura est ratio cibi conservandi magni momenti.
Remove ads
Usus condimentarii

In mythologia Phoenicum, usus condimentorum (imprimis salis) a Misor et Sydyc deis vel heroibus inventus est, si de hac re credere licet Sanchuniathoni, auctori Phoenici cuius opus hodie deperditum, a Philone Graece versum, ab Eusebio saeculo quarto compendiose recitatur.[1] Eandem rem Polydorus Vergilius anno 1499 in libro De inventoribus rerum repetit, nominibus "Misor & Selech" datis.[2]
Sal in plurimis cibis adest, sed in edulibus rebus vivis quae in natura fiunt, sicut carnibus, holeribus, et fructibus, solum summis minutissimis invenitur.
Remove ads
Calendarium republicanum
Sal in Francico calendario republicano fuit vicensimus secundus mensis Nivosi dies.[3]
Proverbium et locutio Latina
Proverbium a Cicerone memoratum omnibus notum est: multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit[4].
Item apud antiquos Romanos quia sal gustum alimentorum extollit sales metaphorice dicebantur verba iocosa urbanaque quae sermoni saporem addunt. E quo hodieque locutio Latina cum grano salis adhibetur cum auditores (aut lectores) monemus verba non plane ut dicuntur accipienda esse sed partim saltem tamquam iocos interpretanda. Origo fortasse ad locum Plinii Maioris[5] referenda est.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- Aqua salsa
- Lacus salsus
- Piscis salsus(en)
- Salarium
- Salina
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
