Philo Alexandrinus

auctor Iudaeus qui scripsit Graece From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Philo Alexandrinus, qui et Iudaeus saepe appellatur (Graece Φίλων ὁ Ἀλεξανδρεύς), natus saeculo VIII ab urbe condita, sive saeculo 1 a.C.n exeunte, mortuus post annum 40 p.C.n., fuit auctor Graecus de rebus Iudaicis theologicisque ac de philosophia Platonica. Legatus meruit pro Iudaeis Alexandrinis ad imperatorem Caligulam.

Vide etiam paginam fere homonymam: Philo Cleonis filius.

De Familia et studiis

Nobilissima gente Iudaica Alexandriam incolente ortus erat, ut cui frater fuit Iulius Alexander, civis Romanus et alabarchus (qui titulus dabatur ei qui conventui Iudaeorum Alexandrino praeerat), cuius alter filius reginam Berenicem uxorem duxit, mox morte praematura raptus[1]. Alter filius Tiberius Iulius Alexander iudaismum renuntiavit et equestrem cursum honorum percucurrit ː inter alia procurator Iudaeae et praefectus Aegypti designatus est. Cum autem Tito Hierosolyma oppugnanti adfuisset, Romae quoque postea magnis honoribus ornatus est. Haec pauca de cognatis Philonis per rerum gestarum scriptorem Flavium Iosephum[2] accepimus ː nam Philo praeter legationem ad Gaium nihil de se narrabat. Verisimile videtur eum in synagogis et in scholis Iudaicis Alexandrinis docuisse ac per totam vitam studiis Biblicis et philosophicis vacasse.

Remove ads

Opera selecta

Pleraque Philonis opera nobis servata sunt quia prima Ecclesia Christiana eius Biblicam exegeticam philosophia Graeca fretam admirabatur imitabaturque. Nonnulla tamen versione Armeniaca aut Latina tantum tradita sunt. Contra in litteris Iudaicis et rabbinicis parvi momenti fuerunt. Hucusque ordo chronologicus operum restitui non potuit.

  • In Flaccum
  • Legatio ad Gaium
  • De Opificio mundi
  • Legum allegoriae
  • De Cherubim
  • De sacrificiis Abelis et Caini
  • De posteritate Caini
  • De gigantibus
  • De confusione linguarum
  • De migratione Abrahami
  • De Abrahamo
  • De Iosepho
  • De vita Mosis
  • De congressu quaerendae eruditionis gratia
  • Quod deterius potiori insidiari soleat
  • Quod Deus immutabilis sit
  • De agricultura
  • De Plantatione
  • De Ebrietate
  • De sobrietate
  • Quis divinarum rerum heres
  • De fuga et inventione
  • De decalogo
  • De specialibus legibus
  • De praemiis et poenis
  • De mutatione nominum
  • De somniis
  • Quod omnis probus liber sit
  • De vita contemplativa
  • De aeternitate mundi
  • De providentia
Remove ads

Editiones

  • Inter 1961 et 1994 societas editoria Parisiensis Editions du Cerf opera Philonis in 36 tomos digesta publicavit, cum Francica versione[3].
  • Inter 1949 et 1962 opera omnia in decem volumina digesta in collectaneo Loeb classical library ː Philo with an English translation

Notae

Plura legere si cupis

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads