Philomelus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Philomelus (Graece Φιλόμηλος > Φιλος 'amans'? + μηλος 'fructus, messis'), sive Philomenus, est demideus Graecus, filius Demetris et Iasionis, fraterque Plutonis. Ex mytho, Philomelus, quia Pluto divitissimus nullam opem ei dat, e necessitate binos mercatur boves, plaustrum vel aratrum excogitat, seque campis aratis messibusque cultis alit. Mater, eius res gestas admirans, eum in caelis ponit, in constellatione Bootis, iuxta plaustrum vel aratrum in constellatione Ursa Maiore.

Apud Hyginum, Parias, filius Philomeli, nomen Parionensibus et urbi Parioni (in Mysia in Hellesponto sitae) dat.[1]
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externus
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads