Priapus
deus religionis Graecae antiquae From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Priapus, Graece Πρίαπος, est deus religionis Graecae. Sub eodem nomine in litteris Romanis celeber est. Deo antiquiori Romano Mutuno Tutuno, apud Diodorum deo Aegyptio Min assimilatur.[1]

Inter mythographos antiquos de Priapi origine ambiguitur. Nonnulli eum filium Veneris et Bacchi ferunt,[2] Lampsaci in Mysia partum. Ibi pro certo veneratus est[3] et in urbe adiacenti cuius nomen fuit Priapus.[4]
Priapus, arbustorum protector, ab artificibus Romanis saepe fructus praebens figuratur in picturis muralibus atque simulacris; haud dissimiliter ad cenam Trimalchionis a Petronio narratam Priapus opere pistorio factus infertur.[5]
Remove ads
Fontes antiqui
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.6
- Catullus, Carmina 47, cf. 16 et 56
- Horatius, Sermones "Olim truncus eram ficulnus" (1.8)
- Tibullus, Carmina 1.4
- Ovidius, Fasti 1.391-440; 6.319-346
- Carmina Priapea
Notae
Bibliographia
Nexus interni
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

