Bibliotheca historica (Diodorus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Bibliotheca historica[1] (Graece Βιβλιοθήκη ἱστορική), opus a Diodoro Siculo medio saeculo 1 a.C.n. scriptum, partim servatur. Res gestas orbis terrarum narrat a mundo creato usque ad Bellum Gallicum incipiens. Magnum opus quadraginta libris constat e quibus quindecim (1-5 et 11-20 = 480-302 a.C.n.) integri supersunt, et nonnulla fragmenta de aliis quae praecipue in Excerptis Constantinianis et apud Photium invenienda sunt.
Remove ads
Quid sibi proposuerit Diodorus
Diodorus historiam universalem scribere voluit quae in unum opus colligeret omnia eventa quae a primis hominibus usque ad Bellum Gallicum (59/8 a.C.n.) - in regionibus quidem tum Graecis notis - multitudine librorum tradita essent. Historia universalis ei ceteris historiis potior videbatur quia synchroniam factorum lectori manifestiorem faceret et seriem eventorum uno velut tenore narratam intellectu faciliorem praeberet. Ipse titulus indicat Diodorum uno suo opere velut bibliothecam omnes rerum gestarum scriptores continentem lectoribus suis commodare in animo habuisse quo labor librorum multorum undique quarendorum vitaretur. Simul ita quam plurima exempla aut imitanda aut fugienda in unum coguntur e quibus lector oportunissima quaeque sibi eligeret. Quae praecipua historiae utilitas ei videbatur[2].
Dispositionem operis in praefatione[3] praenuntiat ipse ː libri I-VI traditiones mythicas Barbarorum et Graecorum narrant, libri VII-XVII res gestas inter Bellum Troianum et mortem Alexandri Magni, libri XVIII-XL res gestas ab Alexandro Magno mortuo usque ad Bellum Gallicum. De prima divisione rationem reddit dum negat illis remotis temporibus ante bellum Troianum actis chronologiam inveniri posse. Tamen in mythis cognoscendis magnam utilitatem percipi sibi persuasum habet. Per gentes igitur materiam mythologicam et geographicam disponit, primum Barbaros Aegyptios[4] et Assyrios[5], Medos et Persas[6], Indos[7] et Scythas[8] et Arabes[9]... ac postremo Graecos et Celtas. Post bellum Troianum contra temporum rationem sequitur et annalium more res gestas narrare per ordinem chronologicum instituit. Quod secundam divisionem post Alexandrum Magnum posuerit ad eius opinionem referendum est nullam historiam universalem adhuc ultra Macedones progressam esse[10]. Simul gesta Romanorum paulatim maioris momenti fiunt quam res gestae Graecorum. Ita ultimi libri amplissimam materiam coartant et brevius tempus comprehendunt ; ideo maiorem laborem Diodoro imponebant. Eo magis nobis desiderandi sunt.
Nec dubium quin Diodorus paene omnia ex prioribus historiis hauserit. Ut merus compilator a quibusdam nono decimo saeculo severe iudicatus est[11]. Nihilominus Diodorus fontes comparavit et elegit et nonnumquam opinionem suam protulit[12]. Itaque mitiora et aequiora iudicia apud recentiores criticos legeris. Etiamsi auctorem nihil novi adferentem contempseris, cum omnia opera historica Graeca post Xenophontem praeter quinque libros Polybii perierint, necesse est fateare thesaurum inaestimabilem nobis reliquisse Diodorum.
Remove ads
De fontibus
Diodorus satis saepe auctores e quibus aliquid hausit[13] nominavit, quod quidem laude dignum est quoniam plerique auctores antiqui fontes indicare neglegunt. At philologi moderni noni decimi et vicesimi saeculi illos locos Diodoreos temere excerpere coeperunt ut novis fragmentis reliquias illorum auctorum augerent. Revera ut ostenderunt illi indagatores qui rem accuratius inspexerunt nec lingua nec genus dicendi auctorum alienorum apud Diodorum agnoscenda sunt quia textus aliunde sumptos ita rescripsit ut narratio et lingua per totum opus uniformis fieret. Illa "fragmentatio" nimia igitur et periculosa plerisque doctis hodie videtur.
Nec tamen celandi sunt fontes e quibus praecipui vulgo existimantur ː Hecataeus Abderites ad Aegyptiaca, Ctesias ad Persica et Assyriaca[14], Agatharchides[15] ad incrementum Nili et sinum Arabicum, Megasthenes ad Indica, Timaeus ad Siciliam quae Diodoro maxime cordi erat[16], Herodotus, Thucydides, Xenophon, Ephorus quem ut exemplum historiae universalis laudabat et sequebatur, Theopompus, Clitarchus ad res gestas Alexandri Magni, Hieronymus Cardiensis ad res gestas Diadochorum, Polybius ad historiam Romanam, Posidonius Apamensis ad tempora recentiora et ethnographiam. In summa non male eligebat Diodorus.
Fontes Romani contra ignoti sunt[17] ː in libris servatis annalista aliquo incerto utebatur. Ipse ineunte opere scribebat se Latine perdidicisse atque multum tempus Romae in bibliothecis impendisse[18]. Quae ibi legerit in incerto manet.
Nec vitia tacenda sunt quae e continua excerptatione alienorum operum oriuntur ː exempli gratia libro primo de Ephoro historico male iudicat[19], scilicet quia iudicium Agatharchidis cum cetera dissertatione de Nilo crescente suo operi inseruit. Revera tamen eum admirabatur et velut ducem sequebatur ut ex libro quinto apparet[20]. Item eodem libro capite 61 labyrinthum prope lacum Meridem pharaonis cuiusdam Mendetis monumentum (secundum Hecataeum ?) facit et paulo post capite 66 monumentum secundum Herodotum[21] describit atque duodecim nomarchis tribuit qui pharaonibus expulsis imperium inter se diviserant. Nec istius duplicationis sibi conscius videtur. Inconstantia eiusdem generis apud Diodorum non raro inventa eius famae apud criticos modernos multum nocuit.
Remove ads
De chronologia
Iam in praefatione[22] chronologiam sibi maximae curae fore pollicetur Diodorus, quod quidem laudabile fuisse propositum non negaveris. Ante bellum Troianum fieri non poterat quia tempora incerta erant ita ut Diodorus nonnumquam longissime a veritate cum alias aberraverit tum etiam cum Thebas Aegyptiorum regni caput ante Memphim fuisse credidit[23]. A bello Troiano chronologiam Apollodori Atheniensis sequebatur[24] nec de effectu iudicare possumus quoniam illi libri perierunt. Cum ad historiam classicae Graeciae et Macedonum (libri XI-XX) pervenisset ad triplicem temporum rationem res gestas annuas referebat, ad olympiadas, ad archontes eponymos Athenienses, ad Fastos Romanos[25] hoc est ad annuorum consulum nomina, quamquam illi anni eodem die non incipiebant. Nec de studio Diodoreo in hac re queri licet, sed in optimo proposito efficiendo in multos errores incidit sive quia fontes diversis calendariis utebantur sive quia ipse in convertendis diebus aut in sutela partium rem confudit. Quod in primis apparet libro octavo decimo de rebus gestis diadochorum[26], qui liber septem tantum annos post Alexandri exitum (323-317 a.C.n.) comprehendit.
De lingua et genere dicendi
Photius optime genus dicendi Diodori descripsit dicens[27] 'eum stilo claro uti sine ornamento et historiae maxime idoneo, nec hyperatticismos aut locutiones antiquas adfectantem nec linguam admodum familiarem sed temperato et medio genere dicendi gaudentem'. Ornamenta rhetorica et orationes fictas fugiebat[28] ita ut, si verbis Ciceronianis uti velis, diceres ieiunum et subtilem fuisse. Raptim enim res percurrere debebat siquidem ingens inceptum absolvere cupiebat. Nonnulli moderni eius verba et syntaxim inscriptionibus coaevis similem esse iudicaverunt. Talia iudicia confirmat monographia nuper de hac re a Iona Palm publicata[29]. Notabilis insuper est frequens orationis obliquae usus, velut lectorem reminiscens se aliorum dicta semper referre[30].
Remove ads
De lectoribus et posteritate
Post Plinium - et ipsum magnum compilatorem - multi auctores Christiani Diodorum memorarunt quorum primi sunt Minucius Felix[31] et Tertullianus[32]. Eusebius Caesarensis, qui et ipse chronica quaedam universalia et christiana elucubravit, de celebritate Diodori apud eruditos Graecos nos certiores facit[33]. Non tantum eum ultra modum laudavit sed multa ex eius opere excerpsisse fatetur, in primis quae ad theologiam Aegyptiam spectant[34]. Tertio et quarto saeculo eius nomen legitur apud Lactantium, Athenaeum, Iulium Africanum. Apud eruditos Byzantinos quoque magna fama fruebatur ː Iohannes Malalas qui sexto saeculo historiam universalem composuit et Georgius Syncellius qui eadem fecit nono saeculo Diodoro utebantur. Nono et decimo saeculo Photius et Constantinus VII Bibliothecam excerpsere, necnon et anonymus quidam qui fragmenta varia in Excerpta Hoescheliana collegit e Daniele Hoeschel dicta qui ea anno 1603 primum publicavit. Et in Suda et apud Ioannem Tzetzen plures locos Diodoreos inveneris.
Nec Renascentia laudibus magis pepercit. Praeter multos interpretes haec sunt verba Henrici Stephani, qui optime de studiis Graecis meritus ab omnibus iudicatur, in prooemio editionis principis textus Graeci quam anno 1559 curavit ː "quantum solis lumen inter stellas tantum inter omnes quotquot ad nostra tempora pervenerunt historicos, si utilitatis potius quam voluptatis aurium habenda sit ratio, noster Diodorus eminere dici potest."
Longe aliter senserunt philologi noni decimi et vicesimi saeculi qui non ad utilitatem operis sed ad auctoris merita spectabant quae eis nisi nulla at certe tenuissima videbantur. Sutorem enim imperitum alienarum exuviarum existimabant fuisse qui nomen suum furtis imposuisset. Itaque eius erroribus et contradictionibus veniam dari oportere negabant. Ne a contumeliosis quidem verbis abstinebant cum de Diodoro opinabantur. Paucis abhinc decenniis exstitere tamen qui Diodori causam adversus detrectatores susciperent dum maiestatem eius incepti respiciunt et Diodorum non omnino a suo opere absentem fuisse ostendunt sed saepe opinionem propriam interposuisse et sacerdotes Aegyptios de theologia ipsum interrogasse. Sic transit gloria mundi...
Remove ads
De primis versionibus
Instigante papa Nicolao V Poggius Bracciolinus versionem Latinam quinque primorum librorum Bibliothecae historicae anno 1449 absolvit quae per manuscripta primum diffusa anno 1472 prelo typographico Bononiae mandata est. Iterum atque iterum usque ad sedecimum saeculum impressa est. Per hanc interpretationem igitur Diodorus innotuit, quae hodieque philologorum animos in se advertit ː non enim compertum habent utrum Poggius manuscripto hodie perdito usus sit necne. Itaque editores Diodori Siculi eius textum scrutari solent. Anno 1515 Angelus Cospus libros XVI-XVII Latine vertit. Anno 1548 Basileae apud Henricum Petri editio Latina in lucem prodiit quae duobus supradictis interpretibus libros XI-XIII "incerto interprete"[35] addebat ac simul auctores Latinos Daretem Phrygium et Dictyn Cretensem inter librum quintum et reliqua inserebat[36]. Interpretationem quandam Italianam e versione Poggii factam anno 1526 prelo mandarunt[37] necnon Germanam anno 1554[38].
Francogallice vertit libros XVIII-XX ex interpretatione Latina Iohannis Lascaris Claudius de Seyssel, Ludovico XII adhuc regnante[39]. Simili modo Antonius Macault tres primos libros vertit non e Graeco sed e Poggii versione[40]. Et anno 1554 Iacobus Amyot; qui in primis ob interpretationem e Graeco Plutarchi operum notus est, libros XI-XVII Gallice vertit[41]. Omnes illae interpretationes antequam textus Graecus prelo mandaretur impressae sunt. Pauci enim etiamtum Diodorum Graece legere poterant.
Postremo anno 1604 Laurentius Rhodomannus interpretationem Latinam omnium librorum servatorum texto Graeco ab Henrico Stephano elaborato iuxtaposuit[42]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads