Professor
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Professor (fem. profestrix) in plurimis civitatibus est praeceptor academicus in universitatibus aliisque institutis educationis postsecundariae et investigatoriae. Verbum professor magistris ordinum summorum adiudicatur. Professores investigationem originalem plerumque perducunt; etiam varias discipulos suos disciplinas docent.[2] Professoris munus professoratus[3][4] (-ūs, m.) appellatur.



Remove ads
Historia artis professoriae
Vocabulum professor a profitendo (i.e. ‘qui profitetur’) ducitur. In Antiqua Roma appellari poterat professor quicumque operam daret magister vel peritus peculiaris scientiae.[5]
Professores tunc erant oratores, grammatici, iurisconsulti, medici, mathematici. Significatio nominis aliquantum vaga mansit donec, Medio Aevo labente, creatio universitatum praesentem significationem circumscriptam (i.e. eius qui apud quoddam athenaeum docet) gradatim genuit.
Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. Quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
Professores mediaevales solebant esse clerici, licet nonnulli essent laici in universitate studiorum versati (viri, rarius mulieres), operam apud scholas monasteriorum cathedraliumque dantes. Iconographica lineamenta professoris mediaevalis erant liber in lectro ante eum patens, lauta vestimenta (velut toga, cappa, armeninus(d), tocca(d) aut pilleus, sceptrum), et alia symbola artis docendi.[6] Aliquando professor mediaevalis, si medicus vel chemicus, in suo laboratorio experimentali pingebatur.[6]
Universitatibus ab Ecclesia Catholica in aevo hodierno separatis, prima mulier laica quae facta est profestrix universitatis fuit Laura Bassi anno 1732 apud Almam Matrem Studiorum.
Remove ads
Notae
Bibliografia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
