Psychodomorpha
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Psychodomorpha sunt infraordo Dipterorum nematocerorum, quae tres familias Psychodidas, Blephariceridas, et Tanyderidas comprehendit.[1] Diversitate multo maxima familia est Psychodidae.
Sola (exceptis Culicomorphis) inter Nematocera mandibulas fortes et utiles etiam adulta habent.[2] Larvae spiracula maxime quattuor habent, duo in anteriore corporis parte duoque in posteriore; aliae modo duo posteriora habent, aliae nulla.[3] In omnibus familiis sunt quorum larvae in aqua dulci vivunt.[4]
Vetustissimum fossile familiae exstantis est Psychodida Triassopsychoda olseni ex Triassico Superiore. Familiae exstinctae Grauvogeliidae et Nadipteridae, de quibus auctores discrepant an Psychodomorpha habendae sint, etiam in Triassico Medio repertae sunt.[5]
Remove ads
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads