Regio cervicalis anterior
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Regio cervicalis anterior sive trigonum cervicale anterius sive trigonum colli anterius est colli regio. Structura eius triangulo inverso describitur, quo supra margo inferior mandibulae et linea inter angulum mandibulae et processum mastoideum basis trianguli format; at trianguli apex in incisura iugulari sterni invenitur. Regionis margo anterior est linea mediana ab incisura ad mentum, margo posterior autem ab incisura secundum marginem anteriorem musculi sternocleidomastidei usque ad processum mastoideum.

Vulnera in regionem anteriorem periculosa possunt, et examen medicum ad cursum structurarum profundarum respicere debet[1].
Remove ads
Anatomia
Non raro libri vetusti "trigonum" ad latus unum triangulare, "regio" autem ad amba latera, forma rhomboidea, refert. Insuper interdum distinctio inter triangulum cum margine eius posteriore musculi sternocleidomastoidei et regionem, cui ab aliis musculus trapezius, qui sternocleidomastoideo posterius iacet, additur, cognoscenda est. Hic, tamen, regio cervicalis anterior ad triangulum inversum cum basi sua, per marginem inferiorem mandibulae et lineam ad processum mastoideum constituta, et cum musculo sternocleidomastoideo marginem trianguli posteriorem formantem, refert. Inveniuntur intra regionem musculi: suprahyoidei (supra os hyoideum) et infrahyoidei (infra os hyoideum). Inter eos musculus digastricus (suprahyoideus) et musculus omohyoideus (infrahyoideus) duo bis trianguli formant:
- Trigonum submentale (suprahyoideum et mediale),
- Trigonum submandibulare (suprahyoideum et laterale),
- Trigonum musculare (infrahyoideum et mediale),
- Trigonum caroticum (infrahyoideum et laterale).
Embryologia
Regio cervicalis anterior de arcibus pharyngei et primo (pars anterior) et secundo (pars posterior) emanavit[2].
Remove ads
Pinacotheca
- Musculi colli, aspectu anteriori
- Musculi suprahyoidei in regione suprahyoideae
- Musculi infrahyoidei in regione infrahyoideae
- Cetera trigona cervicalia: Triangula anteriora imagine sinistre, posteriora dextre, regio cervicalis anterior non indicantur.
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads