Scala naturae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Scala naturae
Remove ads

Scala naturae est hierarchica omnis materiae vitaeque structura religiosa a Deo decreta putata. Quae incipit a Deo et vicissim degreditur ad angelos, daemones (angelos lapsos), stellas, lunam, reges, principes, nobiles, plebem, animalia fera, animalia mansueta, arbores, alias plantas, gemmas, metalla pretiosa, et alia mineralia.[1] Haec scala, notio a Platone, Aristotele, Plotino, et Proclo deducta et medio aevo longius evoluta, plenum progressum in primo Neoplatonismo hodierno attigit.[2][3]

Thumb
Adumbratio scalae naturae. Didacus Valades, Rhetorica Christiana (1579).
Thumb
Sanctus Thomas Aquinas omnes entitates gradu descripsit.
Thumb
Linnaei classificatio animalium, mammalibus ("Quadrupedia") primis et vermibus ultimis, scalam naturaem revocat.
Thumb
Genealogia humana retro ad amoebam, scala naturae cum animalibus vivis et fossilibus. Ernestus Haeckel (1874).

Prima organismorum in numero habitorum notio ex Aristotele et eius classificatione biologica venit, ubi animalia plantas dignitate antecesserunt propter facultates movendi et sentiendi, et ordinata sunt animalia secundum modum reproductionis et on possessionem sanguinis (Aristoteles omnia invertebrata in numero rerum exsanguinum habuit). Carolus Singer, rerum gestarum scriptor scientiae Britannicus, indicavit: "Nihil conatibus [Aristotelis exhibere] coniunctiones rerum vivarum ut scala naturae notabilius est."[4][5] Aristotelis Historia Animalium organismos in linearem scalam vitae digessit, secundum multiplicitatem structurae et muneris, ut organismi altiores maiorem vim vitalem et facultatem movendi exhiberent.

Aristotelis conceptum organismorum altiorum et profundiorum a philosophis naturae aevo scholastico susceptum est ad fundamenta scalae naturae constituenda. Scala sinivit ordinatione entitatum, sic fundamenta classificationis constituens, ubi quodque genus mineralis, plantae, et animalis in locos digeri potebat. Medio aevo, scala naturae videbatur ordo a Deo datus: Deo in apice, sordes in fundo, omni rei gradu in suo loco. Sicut saxum numquam flores, vermesque numquam leones fiunt, homines numquam in angelos mutantur. In Renascentia autem Septentrionali, physici ad biologiam animadvertere coeperunt.[6] Triplex scalae infra homines divisio facta est fundamenta Systematis Naturae Linnaei (1737), qui corporea mundi elementa in tria regna usitata dividit: mineralia, plantae, animalia.[7]

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads