Septum interventriculare
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Septum interventriculare (IVS), interdum etiam septum ventriculare, vel incremento embryonis ineunte septum inferius est paries, imprimis muscularis, inter ventriculos cordis, cavitates cordis inferiores. Septum functionum amborum ventriculorum et cordis in genere maximum momentum habet[1].
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Inter atria cordis etiam obsidio septum interatriale invenitur. Cuius origo tamen septo interventriculari diversa est.
Remove ads
Anatomia macroscopica
Septum interventriculare, trianguli instar, directione obliqua, aliquid dextrorsum retrorsumque iacet, convexitatem exiguam versus ventriculum dextrum format. Margines eius ad externos sulcos interventriculares et anteriorem et posteriorem respondet. Pars septi inferior et maior musculosus est, tantum superior et minor membranaceus.
Clinice septum interventriculare in partes quattuor dividitur:
- Septum interventriculare membranosum
- Septum inditorum (I)
- Septum editorum (O, quoniam Anglice outlet dicere solet)[2]
- Septum trabeculare (T)
Partes I, O, T communiter etiam septum interventriculare musculosum dicuntur.
Providentia arterialis
Septi providentia arterialis non per vasa unicae arteria coronariae fit, sed per ramos et arteriae coronariae dextrae (ACD) et sinistrae (ACS):
- Tertia pars posterior — ramus interventricularis posterior arteriae coronariae dextrae
- Duae partes anteriores — ramus interventricularis anterior rami interventricularis anterioris (RIVA, ex arteria coronaria sinistra oriens)
Remove ads
Embryologia

Initio duo tubuli endocardiales separati sunt (vide imaginem, die 20). Fusione amborum mox, iuxta diem 21, nexus inter partes dextras et sinistras oritur. In embryonibus incrementum septi interventricularis, pars cardiogenesis, ab sulco interventriculari sinistro[3] oritur, circiter ab die 28. Eodem tempore camerae cordis quattuor formant. Causis adhuc incognitis solum sulcus sinister, at non dexter, qui obliteratur, persistit. Ita fit, ut simul asymmetria inter ventriculum dextrum et ventriculum sinistrum crescat.
Remove ads
Morbi septi interventricularis
Defectum septi interventricularis est frequentia maxima cardiopathia congenitalis, malformatio cordis. In vitae cursu etiam alii morbi observantur.
Defectum septi interventricularis
Apertura partialis defectum septi interventricularis constituit, ita apertura hac coniunctione fluxum sanguinis inter ventriculos permittit, quod gradu graviore functionem cordis deminuat. Clausura ope operationis chirurgicae in hominibus cum symptomatibus gravioribus necessse est[4]. Hodie clausura aut per operationem cardiochirurgica aut per catheterem (catheteris Amplatzer dicti ope) perficitur[5]. Iniuriam operationis apertae est periculum hiati residualis, obsidionis atrioventricularis, syndromatis postpericardiotomiatici, et arrythmiarum cardialium.
Aneurysma septi membranacei
In syndromate Downii partes anterior et medialis valvulae tricuspidalis obliteratae apparent. Pro eo iam mature aneurysmata partis membranaceae septi quibusque aegrotorum observantur[6]. Si formatur, sanguinis fluxus ab ventriculo sinistro in ventriculum dextrum pressionis differentia causa exoriatur, denique constanter pressionem intra ventriculum dextrum augens. Suspicatur, ut incrementum aneurysmatis coniunctum sit cum retardatione operationis cardiochirurgici[7].
Hypertrophia lipomatosa
Rarius hypertrophia septi observantur. Hypertrophia lipomatosa tumorem textus adiposi constituit[8].
Pinacotheca
- Echocardiographiae ope septum interventriculare visibilis; supra: apex cordis
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads