Seraium

Urbs caput Bosniae et Herzegovinae From Wikipedia, the free encyclopedia

Seraium
Remove ads

Seraium[1][2][3][4] (-ii, n.) (etiam: Saraglium[5]); olim Vrhbosna[1] (-ae, f.) (Serbocroatice: Sarajevo / Сарајево) est urbs maxima et caput Bosniae et Herzegovinae, praeterea est urbs caput Foederationis Bosniae et Herzegovinae et Pagi Seraiensis. Urbani Seraienses[1] seu Vrhbosnenses[1] appellantur.

Vide etiam paginam discretivam: Seraium (discretiva).
Quick facts
Thumb
Biblioteca nationalis et universitaria Bosniae et Herzegovinae, post bellum restituta

Seraium et municipia Nova Urbs (Нови Град / Novi Grad), Novum Seraium (seu Novum Saraglium et Nova Vrhbosna) (Novo Sarajevo / Ново Сарајево) et Vetus Urbs (Стари Град / Stari Grad) formant Aream Metropolitanam Seraiensem.

Remove ads

Historia

Aetate Romana apud Seraium erat urbs Aquae Sulphurae.

Seraii die 28 Iunii 1914 Franciscus Ferdinandus familiae Habsburgi, successor imperatoris Francisci Iosephi I et uxor eius Sophiam a Serbo Gabriele Princip ad pontem Latinum necati sunt. Hoc scelus causa fuit, cur Europa primo bello mundano in arma consurgeret[6]. Anno 1949, Universitas Seraiensis constituta est.

Ecclesia Catholica Romana

Seraium sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae in Bosnia et Herzegovina. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Vrhbosnensis[1] vel Archidioecesis Seraiensis[1] est. Invenitur in urbe Ecclesia Cathedralis Cordis Sancti.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads