Sciamhaevum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sciamhaevum[1][2] seu Sanghaevum[3][4] (Sinice: 上海, Pinyin: Shànghǎi) maxima urbs Sinarum est. In ripa fluminis Caerulei, ubi in mare Sinense Orientale se effundit, situm est.
Nostra autem aetate regio Sanghaevi, quem turba supra ducenties centenorum milium civium incolat, numeratur inter maximas regiones urbanas et Sinarum et orbis terrarum. Urbs ut municipium statu provinciae Sinensis administratur.
Remove ads
Historia
Initio urbs neque magna neque ampla fuit, sed oppidum vestimentorum pisciumque. Anno 1842 foedus Nanchinense urbem, quae portus secundo loco est, et pauca alia oppida secundis locis sita commercio patefecit, ut nemini impediente mercatores negotiarentur cum civitatibus solis occidentis. Saeculo undevicensimo urbs gradatim crescebat in nexum commercialem maximi momenti inter solem occidentem et orientem.
Sinibus autem in saeculo vicesimo a disciplina et statu rei publicae communisticae rectibus urbs hunc locum maximi momenti amisit. At reformis politicis oeconomicisque a Deng Xiaoping introductis Sanghaevum annis nonagesimis iterum in sedem ad omnes nationes pertinentem commercii crevit. Ex anno 2005 portus onerarius Sanghaevi maximus toti orbis terrarum est.
Remove ads
Clima
Urbi Sciamhaevo clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestate sub hippalo Asiae orientalis satis humida, autumno sicciore, hieme frigida et humida propter anticyclonem Sibericum; temperatura aëris media mense Ianuario 5° atque mense Iulio 29°, minima inter 2° et 26°, maxima inter 8° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota −10.1° die 31 Ianuarii 1977, maxima extrema 40.8° die 7 Augusti 2013; pluviis mense Februario ad 59 mm tantum, mense Augusto 214 mm, anno toto non minus quam 1 166 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 121 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 71% et 79% reperta, horis solis fulgentis mense Ianuario 114, mense Iulio 191, per annum totum 1 775 relatis.[5]
Remove ads
Notissimi Sciamhaevenses
- Paulus Siu, Sinice Xu Guangqi.
Coniunctiones communium
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Pinacotheca
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

