Soma
potio From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Soma,[1] scriptura devanagari सोम (ad pedem litterarum "pressum") est potio ritualis religionis Hinduicae saepe in Rigveda aliisque scripturis relata. Qui in India australi temporibus nostris hanc potionem sumunt e suco plantae Sarcostemmatis acidi exprimere solent. Hanc speciem loco alterius hodie incertae adhibent: textus enim, quibus soma commemorata est, compositos esse censetur millennio II a.C.n. dum Indoaryani (antiquissimae linguae Vedicae locutores) per regiones montanas inter planitiem mediae Asiae vallemque Indi fluminis migrabant. In Avesta, scriptura Iranica, haoma commemorata est, potio quae simili modo atque soma extrahitur, haud dissimiliter in religione Zoroastrea celebratur. Ita binis ramis linguarum Indoiranicarum eadem fere potio recognita est (nomine proto-Indoiranico *sauma-), sed aliis linguis Indoeuropaeis hoc verbum non reperitur. Soma, videlicet potionis potestas psychotropica, et Agnis, videlicet ignis, dei cognati in pantheo Hinduico accepti sunt.[2]

Remove ads
Origo

Adalbertus Kuhn iam anno 1859, mythos tam Nordicos quam Sanscriticos de potu divino adducens, illum honorem suasit, quem alii populi Indoeuropaei medo dederunt, e melle confecto, ab Indoiranice loquentibus novellae cuidam potioni somae vel haoma datum esse, interdum vetusta appellatione madhu celebratae,[3] sed e qua planta extractae? Eruditi alii aliter responderunt, e citationibus Sanscriticis ducti quas Alfredus Hillebrandt primus et plenissime collegit: soma optima e monte Mujavant (regionis ignotae) ablata sit;[4] species montana fuerit, foliis floribusque fere carens, surculis fuscis.[5] Gordon Wasson, ethnomycologorum famosissimus, fungum proposuit Amanitam muscariam,[6] adnuente recentius mycologo Kevin Feeney,[7] nonnullis dissonantibus inter quos Ioanne Brough.[8] Gulielmus Jones olim, recenter Flattery et Schwartz Peganum harmala suggesserunt.[9] Plures somam fuisse censent sucum fruticis Ephedrae generis e.g. intermediae.[10] Victor Sarianidi in locis archaeologicis Margianae aevi aënei (e.g. Gonur) vestigia repperit confectionis potionum, quas mixturas fuisse proposuit Ephedrae cum Papavere somnifero et Cannabi sativa; sed haec inventio Ephedrae, Papaveris, Cannabidis ab aliis eruditis non iam confirmatur.[11]
Remove ads
Proprietates

Totus liber nonus Rigvedae, cum aliis carminibus eiusdem collectanei haud paucis, laudes somae cantitavit. Soma saepe stimulare dicta est, e.g. "Bibe nobis, Indra potestates centum possidens, somam fulgentem, vigilantem, fortissimam!"[12] Hymno quadragesimo octavo libri octavi variae somae potestates, sicut a sacerdotibus sentiuntur, plenius enumeratae sunt: ad lucem conducere; salutem aeternamque vitam conferre; prosperitatem et libertatem dare; contra inimicos fraudatoresque protegere; membra et articulos confortare: ita "medum ab immortalibus moriturisque in unam coeuntibus nuncupari solet".[13] Sed proprietas psychotropica, samanis requisita, optime libro decimo enuntiata est per hanc cantilenam, qua omnis versus idem responsum evocat:
- नहि मे रोदसी उभे अन्यं पक्षं चन प्रति । कुवित्सोमस्यापामिति ॥७॥
- अभि द्यां महिना भुवमभीमां पृथिवीं महीम् ... ॥८॥
- हन्ताहं पृथिवीमिमां नि दधानीह वेह वा ... ॥९॥
- ओषमित्पृथिवीमहं जङ्घनानीह वेह वा ... ॥१०॥
- दिवि मे अन्यः पक्षोऽधो अन्यमचीकृषम् ... ॥११॥
- अहमस्मि महामहोऽभिनभ्यमुदीषितः ... ॥१२॥
- गृहो याम्यरंकृतो देवेभ्यो हव्यवाहनः । कुवित्सोमस्यापामिति ॥१३॥
("Duo mundi dimidia unui meae alae non aequant: nonne somam bibi? Magnitudine mea caelum supero, magnam hanc tellurem supero ... Tellurem hic, seu forte istic, disponem: ... Tellurem hic, seu forte istic, verberabo ... Una mea ala caelum tangit, altera suspenditur ... Magnus ego, magnus sum, ad nebulas volans ... Ego carrus dives oblationes deis fero: nonne somam bibi?").[14]
Remove ads
Paratio
Facultates psychotropicae sacerdotibus tantum cognitae sunt, qui somam soli ut videtur consumebant:[15]
- यच्चिद्धि त्वं गृहेगृह उलूखलक युज्यसे । इह द्युमत्तमं वद जयतामिव दुन्दुभिः ॥
("Cuivis scilicet operi tu in unaquaque domo, mortarium! adhiberis: hic clarissimum sonum ede, vincentium veluti tympanum").[16] Alii enim, mortariis in arte coquinaria tantum utentes, "sonum" surculorum contritorum ad soma exprimenda nesciebant. Surculis somae, e montibus allatis, lavatis, pressis, sucus lana ovium percolatus purus interdum potatus est sed tribus rebus commixtus sumi solebat, aut lacte (quae mixtura gavāśir nuncupatur) aut dadhi (scilicet iogurtum: dadhyāśir) aut granis avenae (commixtione yavāśir nuncupata).[17] Mixtura cum dadhi in primo libro Rigvedae invocatur:
- सुतपाव्ने सुता इमे शुचयो यन्ति वीतये । सोमासो दध्याशिरः ॥
("Libaminum potori parata haec pura adeunt ad cenam libamina, lactis coagulo sacrata").[18] "Coagulum" hodie "iogurtum" appellabimus.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
