Stutgardia

urbs in Germania atque caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae From Wikipedia, the free encyclopedia

Stutgardia
Remove ads

Stutgardia,[1][2] sive Stuccardia,[3] (Theodisce: Stuttgart) est urbs in Germania et Badeniae-Virtembergiae caput. Incolis regionis metropolitanae numeratis circiter 5.5 milliones, Stutgardia quarta est magnitudine inter regiones metropolitanas Germaniae.

Quick facts
Thumb
urbs in "cortina" sita

Theodisce nomen Stuttgart significat latine equile vel equariam. Liudolfus dux Sueviae, filius imperatoris Ottonis I, hic equariam condidit saeculo decimo, Hungaricis incursionibus respondens.

Stutgardia suburbium Condistatis nomine habet, ubi olim Romani alam I Subulorum conlocaverant ut equites auxiliarios.

Remove ads

Geographia

Urbs iuxta fluvium Neccarum sita in valle quasi cortina naturali, deinde fluvius Nesenbach profluit. A valle infima ad colles circumcirca se extendit, quam ob rem in oppido multae scalae gradusque sunt. Inter annos 1894-1896 primus cuniculus, "Suebicus" appellatus, est effosus, alter autem nomine "Wagenburg" AD 1930.

Vectura

Maxima statio ferriviaria est "Stuttgart Hauptbahnhof" quam stationem olim architecti cum formam stationis proposuerunt umbilicum Sueviae appellabant.

Stutgardia aliquando dicta cunabula autocineti, quia ibi autocinetum primum factum ab Amadeo Daimler traditur. Multae enim societates autocinetorum ex Stutgardia, scilicet Mercedes-Benz et Porsche, inter alios, sunt ortae.

Thumb
ferrivia strataria

Religio

Stutgardia est caput Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis Catholicae, caput etiam Ecclesia Evangelica Virtembergiae.

Porta curiae ducis

Porta curiae ducis
CURIA DUCISANNO SEQUENTE

ab Udalrico duce Wurtembergico A[nn]O MDXLIII exstructa
a d[omi]n[o] Christophoro duce an[no] MDLXVI amplificata

sub administratione d[omi]n[i] ducis Friderici Caroli Tutoris
d[omi]n[i] ducis Eberhardi Ludovici Principis iuventutis
pristino splendori restituta

STET PORRO INVIOLATA STRUCTURAE FACIES INCONCUSSAM HABEAT NOSTRA AETAS INCOLUMEM VIDEAT POSTERITAS

 

Thumb
Porta curiae ducis inscriptione Latina praedita
Remove ads

Cives clari

Nati

Mortui

Remove ads

Nexus interni

Pinacotheca

Notae

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads