Styx
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Styx (Graece Στύξ) in mythologia Graeca est flumen aut palus, ultimae mortalium terrae et Tartari, Ditis domus, limes. Manibus flumen transeundum est, ne in aeternum vagentur. Quare nummus in ore mortui ponitur, quem Charoni, portitori Stygio, dent. Styx in multis libris, sicut in Aeneide, Descriptione Graeciae, Odyssea, apparet.
Vide etiam paginam discretivam: Styx (discretiva).

Remove ads
De iuramento et magica vi

Antiquis Graecis iuramentum per Stygis undam omnium maxime horrendum videbatur. Tum dii quoque a periurio abhorrebant. Quod memorare non praetermittit Here in Iliade cum coram Iove culpam a se in Posidonem reicere conatur[1] Poenae enim quas dei dabant si periurium libata Stygia aqua fecissent in Theogonia describuntur, in loco fortasse interpolatoː totum annum sine spiritu et sine voce iacebant, ac deinde per novem annos a consiliis et conviviis deorum excludebantur. Decimo demum anno in Olympum rursus admittebantur[2]
Eius unda proprietates magicas habere credebatur. Exempli gratia Thetis filium Achillem in Stygem immersit, immunis a vulneribus ut fieret. Talo tantum vulnerari poterat quia hac parte corporis mater eum retinuit nec aqua Stygia submersa erat.
Remove ads
Nympha
Nympha Styx est filia Oceani et Tethyos. Unus e Titanibus, Pallas, est eius maritus. Cum Iuppiter omnes immortales ad bellum adversus Titanes convocasset, prima Styx cum liberis advenit. Qua de causa a Cronida multos honores accepit inter quos praecipuum fuit 'magnum deorum iuramentum'[3].
Notae
Fontes
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
