Sus scrofa

From Wikipedia, the free encyclopedia

Sus scrofa
Remove ads

Sus scrofa (Linnaeus anno 1758) est mammal, species generis Suis et familiae Suidarum, in Europa, Africa boreali, Asia, et insulis Oceani Pacifici inventa. Sus scrofa fera commune aper appellatur; Sus scrofa domestica est subspecies quae vulgo porcus vel simpliciter sus appellatur.

Thumb

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Suidae 
Genus : Sus 
Species : S. scrofa 
Sus scrofa 
Linnaeus, 1758  
Remove ads

De apro in mythologia

Animal periculosum venatoribus antiquis erat aperː certe ingentes apros vicisse inter magna heroum facta referebatur. Ita quartus Herculis labor fuit aper Erymanthius. Et Theseus laudabatur quod in itinere feram suem Cromyoniam occidisset[1]. Et aper Calydonius ab irata Artemide missus ut impietatem regis Oenei puniret circa Meleagrum omnes heroes Graecos illius aetatis in se convertit, quae ultima ante bellum Troianum fuit, id est patrum eorum qui Troiae pugnaveruntː Peleus pater Achillis, Telamon pater Aiacis etc[2]. Nec omnes incolumes ex ea venatione redierunt. Ipse Ulixes in Odyssea cicatricem dente apri factam in crure praebebat, unde a nutrice adgnitus est[3]. Adonis quoque, ille formosus adulescens ab Aphrodita in Syria amatus, ex apri impetu perisse dicebatur[4].

In mythologia Celtica quoque verisimile est aprum magnas partes egisse quoniam signa militaria Gallorum plerumque apri imaginem praebebant.

Apud Graecos sacramenta solemnia super visceribus apri (κάπρος) immolati fiebant ː ita in Iliade Agamemnon Briseidem attigisse coram Achille rite negavit[5]. Idem genus sacramenti athletae Olympiae certaturi adigebantur, non laesuros aequitatem certaminum[6]. Caro huius generis hostiae nec dividebatur nec edebatur. Fetiales Romani foedera cum hostibus super porcum itidem iciebant[7].

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads