Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque[1] sive Codex ATC est index Ordinis Mundi Sanitarii substantiarum cum effectu in organismo. Quinque gradi formati sunt.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Gradi Codicis ATC

Primum gradum (anatomicum)

Hoc in grado quattuordecim catervae anatomicae insunt, quae singulae una littera designantur.

More information Codex, Contextus ...

Per exemplum: C Apparatus circulatorius

Secundum gradum (therapeuticum)

Hoc in grado catervae therapeuticae inveniuntur. Quod exemplum indicat, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.

Per exemplum: C03 Substantiae diureticae

Tertium gradum (therapeuticum pharmacologicumque)

Hoc in grado subcatervae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.

Per exemplum: C03C Substantiae diureticae ansarum

Quartum gradum (chemicum therapeuticum pharmacologicumque)

Hoc in grado subcatervae chemicae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.

Per exemplum: C03CA Sulphamidica

Quintum gradum (substantia chemica)

Hoc in grado substantiae chemicae inveniuntur, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.

Per exemplum: C03CA01 Furosemidum

Remove ads

Dosis diurna definita (DDD)

Conferatur pagina principalis: Dosis diurna definita.

Complurium substantiarum systema classificationis definit dosis diurnas, quae non dosibus therapeuticis respondent. Abreviatura DDD (dosis diurna definita), mensura statistica, est solum adultorum dosis diurna media[4].

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads