Systema relationum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Systema relationum,[1] seu systema relativum,[2] in physica et astronomia est systema coordinatarum, cuius origo(d)(en), directio(d)(en), et norma(d)(en) sic definiuntur ut ad peculiare spatium aut spatitempus physicum referantur. Exemplum perclarum est systema relationum inertiale(d)(en), quod ad corpora quiescentia seu motu rectilineo uniformi procedentia refertur.

Satis est n + 1 puncta definire ad systema relationum n dimensionibus plene constituendum. Exempli gratia, Systema Cartesianum coordinatarum definiri potest primo puncto in origine et ceteris punctis unam unitatem ab origine distantibus per omnes axes positis.
In relativitate speciali Einsteniana, systemata relationum ita adhibentur ut phaenomena quae moveri observantur ad observatorem referantur. Hoc in contextu, saepe locutio systema relationum observatorium adoptatur (Anglice observational frame of reference), quae indicat observatorem intra tale systema quiescere, etiamsi ei non necesse est apud originem iacere. Systema relationum relativisticum etiam tempus coordinatarum(d)(en) includit (vel implicat), quod inter systemata relationum quae inter se moventur(d)(nn) non idem manet. Sic relativitas Einsteniana a Galilaeana, in qua omnia tempora inter se congruunt, differt.
Remove ads
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads