Talio

From Wikipedia, the free encyclopedia

Talio
Remove ads

Talio (-onis, f.) est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit, sic quidem finiebat eam Isidorus in Originibus[1]. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta habebatur quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. Hodie talio per locutionem Biblicam quoque "oculum pro oculo, dentem pro dente" significari potest. In vetustissimis legibus humanis invenitur, in Codice Hammurabi[2], in scriptura sacra Hebraeorum[3], in Magna Graecia apud Graecos[4] sed etiam in duodecim tabulis Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO[5], quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. Decemviri enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem ita decurrisse videntur. Quod postea secuti praetores ex edicto recuperatores dare solebant[6].

Thumb
Stela Lutetiae servata cui Codex Hammurabi inscriptus est.
Remove ads

Quo modo talio posteritatem offenderit

Nec dubium est quin principio talio ad vim nimiam coercendam instituta sit ne vindicta damnum acceptum superaret neve series vindictarum in infinitum procederet usque ad privatum bellum. Mutatis tamen temporibus talio et saeva nimis et parum utilis visa est. Quibus verbis Iesus Christus talionem reiecerit[7] omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud Aulum Gellium[8] eius absurditatem sic demonstrabatː

Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
Aulus Gellius, Noctes Atticae, XX.1.15-19
Remove ads

Notae

Fontes

Plura legere si cupis

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads