Telephus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Telephus
Remove ads

Telephus (Graece Τήλεφος "late fulgens") in mythologia Graeca fuit filius Herculis et Augae, Tegeensis regis filiae. Nonnullas urbes Graecas condidit. Eius fabula argumentum Euripidei dramatis fuit[1], cuius prologus tantum exstat. Tragoedias de eadem re hodie deperditas scripserunt Aeschylus, Sophocles, Ennius, Accius. Nam Telephus rex Mysiorum factus cum Achaeos fines suos invadentes repelleret hasta Achillis vulneratus est. Cum nisi per eandem hastam vulnus sanari non posse comperisset, Achaeos Troianum bellum parantes adiit et Orestem infantem, Agamemnonis filium, obsidem ex incunabulis rapuit ut telum quo sanaretur sibi daretur. Sanatus cum Achaeis Troiam oppugnare noluit quia Laodicen, Priami filiam, uxorem duxerat.

Vide etiam paginam discretivam: Telephus (discretiva).
Thumb
Hercules cum Telepho infante
Remove ads

Notae

Fontes

Nexus interni

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads