Timiditas

From Wikipedia, the free encyclopedia

Timiditas
Remove ads

Timiditas[2] est sensus timoris, incommodi, vel ineptiae, praecipue cum homo inter alios sit. Quod plerumque in novis rerum statibus vel inter homines ignotos fit. Timiditas esse potest proprietas hominum qui sese humiliter aestimant. Validiora timiditatis genera plerumque anxietas socialis vel phobia socialis a peritis appellantur. Prima timiditatis proprietas est timor plerumque ab ego actus cogitationum aliorum de eius moribus. Qua pro causá homo timet ne libere agat ob timorem affectuum negativorum, irrisionis, dedecoris, comitatis, vel reiectionis. Homo timidus potius res sociales evitare constituere potest.[3]

Thumb
Ioannes Iacobus Russavius locutione "homo statu naturali est timidus" innotuit.[1]
Thumb
Die Schüchterne. Pictura a Hermanno de Kaulbach (1846–1909) ante 1909 picta.
Thumb
Puer timidus. Photographema a Sukanto Debnath Hyderabadi in urbe Indiae anno 2007 factum.
Thumb
Mulier photographiá timida in convivio, 2007.
Thumb
Species timida. Pictura colorata a Tsukioka Yoshitoshi (1839–1892) ligno incisa. Iaponia aetate Meiji, anno 1888.
Thumb
Puella timida quae lavat. Pictura a Henrico Lejeune (1819–1904) anno 1872 picta. Pinacotheca Artis Mancuniensis.

Unum e timiditatis elementis magni momenti est adeptio sollertiarum socialium. Scholae parentesque tacite ponunt pueros puellasque omnino socialiter interagere posse; socialium autem sollertiarum exercitatio res magni momenti non putatur (legendi scribendique dissimilis), unde discipuli timidi occasionem eorum facultatis loquendi in classi evolvendae et cum paribus interagendi non accipiunt. Magistri sollertias sociales imitari et quaestiones timorem minus inicientes, discipulosque leniter cohortari possunt, ut in classi eloquantur aliisque pueris faveant.[4]

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads