Timor

From Wikipedia, the free encyclopedia

Timor
Remove ads

Timor, seu metus,[1] est motus animi qui in ens percipiens minaciam inducit. Haec variationem in cerebro, in functione viscerum et postremo in more sic efficere potest, ut ens fugere vel se celare vel derigescere malit.[2] Timor irrationalis phobia vocatur.[3]

Thumb
Puer pro incognitis circumiectis naturalibus timet.
Vide etiam paginam fere homonymam: Timora.

Timoris physiologia et psychologia

Interna machinatio

Timor stimulis externis internisve induci potest. Stimuli oculorum, stimulorum externorum exemplum, timorem inducere possunt: stimulus anxifer in cerebro et corticem occipitalem et corpus amygdaloideum responsum neurophysiologicum inducit.[4] Incendi timorem corpus amygdaloideum magnum momentum habet.[5] Inter cortices oculorum et corpora amygdaloideia ipsilaterale nexus sunt: homines igitur cum corporis amygdaloidei functione laesa minores timoris reactiones ostendunt.

Sustentatio timoris

Secundum psychologiam cognitivam

In psychologia cognitiva quoque, aliquae descriptiones timoris divulgatae sunt. Exempli gratia descriptio psychophysiologica[6] circulum timoris vitiosum ostendit, cui sunt:

  1. stressor internus sive externus
  2. perceptio et interpretatio: "periculosa est"
  3. timor
  4. mutationes physiologicae et corporis reactiones (exempli gratia: sudor, (cordis) palpitationes, inquies)

Deinde hae corporis reactiones, ipsae stressores factae, circulum vitiosum inducunt et percipientem defatigant.

Remove ads

Perturbationes

Timor emergere potest indicium perturbationis sive morbi:

  • Pavor nocturnus—forma insomniae (vox "parasomnia") in infantibus[7], non raro cum somnambulismo
  • Pavor diurnus—in infantibus, expergefieri ex somno meridiano cum timore

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads