Valerius Licinianus Licinius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Valerius Licinianus Licinius (natus mense Iulio vel Augusto 315, mortuus anno 326 filius Licinii imperatoris fuit.
Familia
Mater eius Flavia Iulia Constantia, semisoror Constantini I imperatoris erat. Licinius eam anno 313 duxerat, ut foedus cum Constantino corroburaret.
Vita
Magister eius et grammaticus Flavius Optatus fuit. 1 Martii 317 cum Flavio Iulio Crispo atque Constantino II, filiis Constantini imperatoris ad Caesaris honorem sublatus est et anno 319 consulatum gessit. In oriente parte imperii anno 322 iterum consul factus, sed in parte Constantini propter controversia cum Licinio patre non probatus est. Cum pater bello civili anno 324 victus esset, et Licinius iunior depositus et Thessalonicam in custodiam latus est. Pater anno 325 a Constantino necatus, ipse anno posteriore caesus est[1].
Remove ads
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads