Vermiculus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Vermiculus
Remove ads

Vermiculus est insectum quod ad colorem rubrum ("vermiculatum")[1] obtinendum in usu erant. Hoc vocabulum apud Lucretium, opinionem sui temporis de generatione spontanea sequentem, invenitur: putrefacta . . . ligna vermiculos pariunt.[2]

Thumb
Porphyrophora polonica (nota larvas rubras) et Scleranthus annuus, planta qua insectum vescitur.

Insecta haec sunt Hemiptera superfamiliae Coccoideorum, exempli gratia Kermes ilicis (olim Coccus ilicis dictus, in Quercu ilice vivens) vel Kermes vermilio, ubi insecta adulta feminei sexus colliguntur terenturque. Sunt alia Coccoidea, exempli gratia Porphyropora polonica, ubi larvae ad tincturam obtinendam colliguntur.

Apud Plinium vero nomen vermiculi ad alia insecta significanda usurpatur: est in farre vermiculus teredini similis.[3]

Remove ads

Bibliographia

  • Breynius, Ioannes Philippus (1731) Historia naturalis Cocci radicum tinctorii, quod Polonicum vulgo audit[4]

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads