Xanthonum
compositum chemicum From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Xanthonum[1][2] est compositum organicum solidum et albidum, cuius formula molecularis est C13H8O2. Componi potest per phenyl salicylatum? calefactum.[3] Anno 1939, xanthonum insecticida divulgatum est, et hodie ovicida contra ova Cydiae pomonellae et larvicida adhibetur.[4] Xanthonum etiam ad xanthydrol praeparandum adhibetur, quod gradibus ureae in sanguine determinandis prodest.


Remove ads
Derivativi xanthoni
Structura chemica xanthoni est nucleus variorum compositorum organicorum quae in natura fiunt, sicut mangostina, aliquando una appellata xanthona vel xanthonoida. Plus quam 200 xanthona agnpscuntur, quorum multa sunt phytochemica in plantis familiarum Bonnetiacearum, Clusiacearum, Podostemacearum, et aliarum inventa.[5] Xanthona etiam in nonnullis speciebus generis Iridis inveniuntur[6] Nonnulla xanthona in pericarpio fructuum Garciniae mangostanae atque in cortice et materia Mesuae thwaitesii crescit.[7]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- Thioxanthone
- Xanthenum
- Xanthydrol
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
