Chiliogramma
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Chiliogramma[1][2][3][4] (-tis vel -tos, n.)[2][4] sive kilogramma[2][5] (-atis, n. vel -ae, f.)[2] est mensura massae in systemate metrico (rite in systemate internationali unitatum), una ex septem principalibus physicae mensuris. Eius abbreviatio est chg (seu kg, secundum normas internationales). Late per mundum in scientia, arte ingeniaria, et commercio adhibetur, vulgo in sermone quotidiano chilio et kilo appellata.



Unum chiliogramma (1 chg) primum anno 1795 fuit massa unius litri aquae apud temperaturam quattuor graduum Celsii.[6] Haec definitio verbis simplex sed usu difficilis erat. Secundum autem recentissimas huius unitatis definitiones, haec cognatio est vera usque ad triginta partes per millionem. Anno 1799, "chiliogramma archivorum" (ut dicitur), ex platino funditum, norma massae factum est. Anno 1889, cylindrus temperationis platini et iridii, prototypus internationalis chiliogrammatis, norma unitatis massae in omne systemate metrico factum est, et sic mansit usque ad annum 2019. Chiliogramma erat ultima ex unitatum systematis internationalis quae per rem corporeum definiebatur.
Remove ads
Ab anno 1889 1 chg erat, per definitionem, massa quae continetur in exemplari prisco apud Officinam Internationale in Pondera et Mensuras Lutetiae sito. Exemplar metallis platino (90%) atque iridio (10%) factum est. In forma cylindri 39 mm alti, cum radio 19.5 mm fusum est.
Definitio chiliogrammatis rite die 20 Maii 2019 mutata est(en). Nova definitio non iam de prisco exemplari, sed de constanti Planckiana (h), de celeritate lucis (c) et de definitione secundi—i.e. cyclis radiationis electronum quae inter status fundamentalis atomi Cs 133 moventur ()—dependet:
Remove ads
Nexus interni
- Gramma
- Gravimetria
- Inertia
- Litrum
- Massa
- Massa contra pondus
- Newtonium
- Maximilianus Planck
- Pondus
- Systema metricum
- Tonna
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
