Lac

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lac
Remove ads

Lac (-actis, n.) est liquidum quod mammalia ab uberibus suis excernunt. Ante omnia ad fetus infantesve alendos est, quoad alia edere possint. Hunc solum cibum edunt usque ad ablactationem.

Thumb
Ientaculum Caledonianum (A Highland Breakfast), ab Edwino Landseer anno 1834 pictum (Museum Victoriae et Alberti Londinii).
Thumb
Poculum lactis.
Thumb
Lac cum melle.

Mammiferorum domesticorum lac in plerisque culturis bibitur: praesertim bovinum, sed etiam caprinum, ovinum, porcinum, dromedarium, equinum. Lac quoque in alitione animalium adhibetur.

Lac vaccinum bene notum est, et parvulis saepe loco lactis matris datur. Hodie lac vaccinum ab hominibus saepissime bibitur, sed Romanis antiquis placebat potius pecudum. Nomadibus regionis Sarmatiae (e.g. Scythis, Sarmatis, Mongolis) lac equinum bibunt.

Lac, si aliquot dies conservatum est, suam naturam fluidam omittens concrescit, et in lac concretum sive coagulatum mutatur.

Multi cibi ex lacte parantur, sicut butyrum, caseus, oxygala, iogurtum.

Per iocum vel proverbium res rara lac gallinaceum esse dicitur.[1]

More information Valor nutritivus per 100 g, Vis nutritivus ...
Remove ads

Usus lactis

In potibus coffei, spuma lactis[2] est lac eruptione aëris calidi spumatum, quod in cappuccino faciendo in cafeam expressam additur.

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads